FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27  
28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   >>   >|  
um Codd. ergo ABC, quos per benevolentiam Praefectorum et Sociorum Colleg. Mertonensis et Aenei Nasi, mihi domi habere licuit, amicorum juniorum ope adhibita, textum Confessionum a capite ad calcem contuli; codd. vero DE, quos non nisi in Bibliotheca Bodleiana conferre licuit, postquam eorum indolem satis exploraverim, iis tantum in locis, haud paucis sane, inspexi, ubi codd. jam collati inter se discreparunt. Lectt. porro Varr. minoris saepe, vel nullius fere, momenti notavi, quo codd. nostrorum indoles melius innotesceret; verborum autem ordinem, quem Augustinus subtilem et limatum imprimis adhibet, utpote qui Rhetor olim fuerit et "acutis auribus" praeditus, tacite, ne taedio foret crebra harum minutiarum adnotatio, ad eorumdem fidem immutavi. Immutavi autem, cum, etsi minutum sit, suum tamen habeat leporem. Opere vero jam ad finem perducto, merita editionis Benedictinae adeo non elevare vellem, ut nequeam non admirari summam fidem, diligentiam, acumen, quae in ea concinnanda, adhibuerunt Monachi Benedictini.[3] Notulas, quas textui subjecimus, utiles fore speravimus, quod Augustini mentem subinde plenius declararent, vel rem aliquam, quam in Confessionibus obiter tantum tetigerit, expressius tractarent, vel ex alia quadam parte ante oculos sisterent. Eas autem ex editione M. Dubois (Paris. 1776) maximam partem desumptas esse, jam diximus; quasdam ipsi adjecimus, maxime, quae ad Manichaeorum haeresin pertinent. Ubique autem fere verba ipsius Augustini adhibuimus, tum ne nostra cum ipsius sententiis miscere quibusdam videremur, tum vero quod ipse sensus suos magis vivide esset {x} aperturus, tum denique quod thesaurus quodammodo sententiarum et dictorum Sancti illius ita evasurus foret, unde ii, qui in operibus ejus minus versati essent, divitias, quas per insignem hunc servum Suum Ecclesiae Suae contulit Deus, rectius aestimarent. Faxit Ille, ut scripta inclyti hujus sanctique propugnatoris sanae fidei pietatisque virilis, regnum Ejus, "cujus erat et cui serviit" nunc etiam promoveant. E. B. P. _Oxonii_ _Die festo S. Bartholomaei_ A.D. 1838. * * * * * {xi} AUGUSTINUS DARIO COMITI, EPISTOLA 231, N. 6. "Sume libros, quos desiderasti, Confessionum mearum. Ibi me inspice, ne me laudes ultra quam sum; ibi non aliis de me crede, sed mihi; ibi me attende, et vide quid fuerim in meipso, per meipsum: et si quid in me tibi placuerit, lauda ibi mecum, quem laudari volui d
PREV.   NEXT  
|<   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27  
28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   >>   >|  



Top keywords:

ipsius

 

Augustini

 

Confessionum

 
licuit
 

tantum

 

illius

 

dictorum

 
quodammodo
 

thesaurus

 

sententiarum


servum

 

Sancti

 

Ecclesiae

 

insignem

 

versati

 

divitias

 

essent

 

denique

 
operibus
 

contulit


evasurus

 
quibusdam
 

quasdam

 
diximus
 

adjecimus

 

Manichaeorum

 
maxime
 
desumptas
 

Dubois

 

partem


maximam
 
haeresin
 

pertinent

 

sensus

 
vivide
 

videremur

 

Ubique

 
adhibuimus
 

nostra

 

miscere


sententiis

 

aperturus

 

mearum

 
desiderasti
 

inspice

 

laudes

 
libros
 
COMITI
 
AUGUSTINUS
 

EPISTOLA