FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67  
68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   >>   >|  
illantem fidem meam, quam exhibebam in illo magisterio [Sidenote: Is. 42, 3. Mat. 12, 20. Ps. 4, 3.]_diligentibus vanitatem, et quaerentibus mendacium_, socius eorum. In illis annis unam habebam, non eo quod legitimum vocatur, conjugio cognitam, sed quam indagaverat vagus ardor, inops prudentiae; sed unam tamen, ei quoque servans tori fidem: in qua sane experirer exemplo meo, quid distaret inter conjugalis placiti modum quod foederatum esset generandi gratia, et pactum libidinosi amoris, ubi proles etiam contra votum nascitur, quamvis jam nata cogat se diligi. 3. Recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse mihi nescio quem aruspicem, quid ei dare mercedis vellem ut vincerem; me autem foeda illa sacramenta detestatum et abominatum respondisse, nec si corona illa esset immortaliter aurea, muscam pro victoria mea necari me sinere. Necaturus enim erat ille in sacrificiis suis animantia, et illis honoribus invitaturus mihi suffragatura daemonia videbatur. Sed hoc quoque malum non ex tua castitate[65]* repudiavi, Deus cordis mei. Non enim amare te {47} noveram, qui nisi fulgores corporeos[66] cogitare non noveram. Talibus enim figmentis suspirans anima, nonne fornicatur abs te, et fidit in falsis[67], et _pascit ventos_? Sed videlicet sacrificari pro me nollem daemonibus, quibus me illa superstitione ipse sacrificabam. Quid est enim aliud, [Sidenote: Hos. 12, 1.]_ventos pascere_, quam ipsos pascere; hoc est, errando eis esse voluptati atque derisui? [Sidenote: III. Ab astrologia, cui deditus erat, per senem medicinae et rerum peritum revocatur.] 4. Ideoque illos planos*, quos mathematicos vocant, plane consulere non desistebam, quod quasi nullum eis esset sacrificium, et nullae preces ad aliquem spiritum ob divinationem dirigerentur: quod tamen christiana et vera pietas consequenter repellit et damnat. Bonum est enim confiteri tibi, Domine, et dicere, [Sidenote: Ps. 40, 5.]_Miserere mei; cura animam meam, quoniam peccavi tibi_; neque ad licentiam peccandi abuti indulgentia tua, sed meminisse dominicae vocis, [Sidenote: Joh. 5, 14.]_Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat_. Quam totam illi salubritatem interficere conantur, cum dicunt: De coelo tibi est inevitabilis causa peccandi; et Venus hoc fecit, aut Saturnus, aut Mars. Scilicet, ut homo sine culpa sit, caro et sanguis et superba putredo; culpandus sit autem coeli ac siderum creator et ordinator. Et qui
PREV.   NEXT  
|<   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67  
68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

quoque

 

peccandi

 

noveram

 

ventos

 

pascere

 
sacrificium
 

preces

 

nullae

 

nullum


desistebam
 

mathematicos

 

vocant

 

consulere

 

spiritum

 

consequenter

 

pietas

 

repellit

 
damnat
 

confiteri


christiana

 
planos
 

aliquem

 

divinationem

 

dirigerentur

 
magisterio
 

revocatur

 
errando
 

superstitione

 

sacrificabam


voluptati

 

medicinae

 

peritum

 

Ideoque

 

deditus

 

derisui

 

astrologia

 
Saturnus
 

Scilicet

 

inevitabilis


interficere
 
salubritatem
 

conantur

 
dicunt
 
siderum
 
creator
 

ordinator

 

culpandus

 

putredo

 

illantem