FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33  
34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   >>   >|  
nt, et eamdem partem simul omnia capiunt? An singulas singula, et majores majora, minores minora capiunt? Ergo est aliqua pars tui major, aliqua minor. An ubique totus es, et res nulla te totum capit? [Sidenote: IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.] 4. Quid es ergo, Deus meus? quid, rogo, nisi Dominus Deus? [Sidenote: Ps. 17, 32.]_Quis enim Dominus praeter Dominum? aut quis Deus praeter Deum nostrum?_ Summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et justissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis; immutabilis, mutans omnia; nunquam novus, {3} nunquam vetus; innovans omnia, et [Sidenote: Job 9, 5. e vers. vet.]_in velustatem perducens_ superbos[9], [Sidenote: Mat. 25, 27.]_et nesciunt_: semper agens, semper quietus; colligens, et non egens; portans, et implens, et protegens; creans, et nutriens, et perficiens; quaerens, cum nihil desit tibi. Amas, nec aestuas; zelas, et securus es; poenitet te, et non doles; irasceris et tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium: recipis quod invenis, et nunquam amisisti*; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis. Supererogatur tibi, ut debeas; et quis habet quidquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Et quid diximus*, Deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta? aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? Et vae tacentibus de te; quoniam loquaces muti sunt. [Sidenote: V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.] 5. Quis mihi dabit acquiescere in te? Quis mihi dabit ut venias in cor meum, et inebries illud, ut obliviscar mala mea, et unum bonum meum amplectar te? Quid mihi es? Miserere, ut loquar. Quid tibi sum ipse, ut amari te jubeas a me, et nisi faciam irascaris mihi, et mineris ingentes miserias? Parvane ipsa est*, si non amem te? Hei mihi! Dic mihi per miserationes tuas, Domine Deus meus, quid sis mihi. [Sidenote: Ps. 34. 3.]_Dic animae meae: Salus tua ego sum_. Sic dic, ut audiam. Ecce aures cordis mei ante te, Domine; aperi eas, et [Sidenote: Ex. 33, 20.]_dic animae meae: Salus tua ego sum_. Curram post vocem hanc, et apprehendam te. Noli abscondere a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam videam. 6. Augusta est domus animae meae quo venias ad eam; dilatetur abs te. Ruinosa est; refice eam. Habet quae offendant oculos tuos; fateor et scio: sed quis mundabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo, [Sidenote: Ps. 18, 13, 14.]_Ab occul
PREV.   NEXT  
|<   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33  
34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

nunquam

 

animae

 

praeter

 

semper

 

venias

 
debita
 

Domine

 

capiunt

 

aliqua


Dominus
 

moriar

 

Miserere

 

amplectar

 

obliviscar

 

loquar

 

faciam

 

oculos

 
irascaris
 

fateor


jubeas

 
mundabit
 

clamabo

 

quoniam

 

loquaces

 
tacentibus
 

aliquis

 
acquiescere
 

mineris

 

alteri


veniam

 

amorem

 

delictorum

 

inebries

 

Parvane

 

cordis

 

audiam

 
videam
 

abscondere

 

faciem


apprehendam
 
Curram
 

Augusta

 
offendant
 
miserias
 
miserationes
 

dilatetur

 

Ruinosa

 

refice

 

ingentes