FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56  
57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   >>   >|  
contristabar; et utrumque delectabat tamen. Nunc vero magis misereor gaudentem in flagitio, quam velut dura perpessum detrimento perniciosae voluptatis, et amissione miserae felicitatis. Haec certe verior misericordia; sed non in ea delectat dolor*. Nam etsi approbatur officio charitatis qui dolet miserum; mallet tamen utique non esse quod doleret, qui germanitus misericors est. Si enim est malevola benevolentia, quod fieri non potest; potest et ille qui veraciter sinceriterque miseretur, cupere esse miseros ut misereatur. Nonnullus itaque dolor approbandus, nullus amandus est. Hoc enim tu, Domine Deus, qui animas amas, longe lateque purius quam nos, et incorruptibilius misereris, quod nullo dolore sauciaris. [Sidenote: 2 Cor. 2, 16.]_Et ad haec quis idoneus?_ {29} 4. At ego tunc miser dolere amabam, et quaerebam ut esset quod dolerem, quando mihi in aerumna aliena, et falsa, et saltatoria, ea magis placebat actio histrionis, meque alliciebat vehementius, qua mihi lacrymae excutiebantur. Quid autem mirum cum infelix pecus aberrans a grege tuo, et impatiens custodiae tuae turpi scabie foedarer? Et inde erant dolorum amores, non quibus altius penetrarer; non enim amabam talia perpeti, qualia spectare; sed quibus auditis et fictis, tanquam in superficie raderer: quos tamen quasi ungues scalpentium fervidus tumor, et tabes, et sanies horrida consequebatur. Talis vita mea, numquid vita erat, Deus meus? [Sidenote: III. In schola rhetoris ab Eversorum factis abhorrebat.] 5. Et circumvolabat super me fidelis a longe misericordia tua. In quantas iniquitates distabui, et sacrilegam curiositatem secutus sum, ut deserentem te, deduceret me ad ima infida, et circumventoria obsequia daemoniorum, quibus immolabam facta mea mala, et in omnibus flagellabas me! Ausus sum etiam in celebritate solemnitatum tuarum, intra parietes ecclesiae tuae concupiscere et agere negotium procurandi fructus mortis: unde me verberasti gravibus poenis; sed nihil ad culpam meam, o tu praegrandis misericordia mea, Deus meus, refugium meum a terribilibus nocentibus, in quibus vagatus sum praefidenti collo, ad longe recedendum a te, amans vias meas et non tuas, amans fugitivam libertatem. 6. Habebant et illa studia quae honesta vocabantur, ductum suum intuentem fora litigiosa, ut excellerem in eis, hoc laudabilior, quo fraudulentior. Tanta est caecitas hominum de caecitate etiam gloriantium. Et major jam eram in schola rhetoris; et gaudebam superbe, e
PREV.   NEXT  
|<   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56  
57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   >>   >|  



Top keywords:

quibus

 

misericordia

 

amabam

 

potest

 
Sidenote
 

schola

 

rhetoris

 

deduceret

 

immolabam

 

deserentem


solemnitatum

 

secutus

 

obsequia

 
daemoniorum
 
circumventoria
 
infida
 

celebritate

 

flagellabas

 

omnibus

 

horrida


sanies

 

consequebatur

 

numquid

 
ungues
 

scalpentium

 

fervidus

 
quantas
 
iniquitates
 

distabui

 
sacrilegam

fidelis
 

tuarum

 
factis
 

Eversorum

 
abhorrebat
 

circumvolabat

 

curiositatem

 
intuentem
 

litigiosa

 

excellerem


ductum

 
Habebant
 

studia

 

vocabantur

 
honesta
 

laudabilior

 

gaudebam

 

superbe

 
gloriantium
 

caecitate