it luculenter.
Uberes ac perennes pro filio lachrymas fundens Monnica de futura ejus
resipiscentia certior fit, a Deo immisso somnio, et sancti cujusdam
Episcopi responso. 27
LIBER QUARTUS.
Pudet se Manichaeorum sectae addictum fuisse per novennium, atque alios
secum in eumdem errorem pertra isse; tum etiam consuluisse
mathematicos: et amicum sibi interea morte praereptum, acerbiori quam
aequum esset animi dolore fuisse prosecutum; cujus insignem
conversionem memorat, et mortis ejus occasione, de vana et de solida
amicitia {xiv} et quam fluxa sint et caduca terrena omnia, pluribus
disserit. Mentionem facit librorum de Pulchro et Apto, a se anno
aetatis vigesimo sexto aut vigesimo septimo conscriptorum; necnon quam
facili negotio liberalium artium libros atque Aristotelis Categorias,
anno aetatis ferme vigesimo, per sese intellexerit. 45
LIBER QUINTUS.
Annum aetatis suae exhibet vigesimum nonum, quo scilicet, comperta
Fausti Manichaei imperitia in iis, quae isti se divinitus scire
jactitabant, propositum in illa secta proficiendi abjecit; quo etiam
Romam, ubi rhetoricam profiteretur, et deinde Mediolanum ut eamdem
artem doceret, abdita Dei providentia missus est; ubi coepit audito
Ambrosio resipiscere, et Manichaeismo abdicato, catechumenus in
Ecclesia Catholica denuo fieri decrevit. 63
LIBER SEXTUS.
Monnicae matris ejus, adventus, et pium erga Ambrosium obsequium.
Ambrosii mores et vitae habitus. Aug. annum aetatis agens trigesimum,
Ambrosii conciones frequentat, et doctrinam Catholicam a Manichaeis
falso insimulari clarius intelligit; fidei tamen naturam et utilitates
haud attingit. Alypii amici ejus mores. In diversa rapitur, dum de vita
melius instituenda deliberat; mortis quoque ac judicii metu perculsus,
ad vitae conversionem in dies accenditur. 82
LIBER SEPTIMUS.
Juventatis suae exordium, id est annum aetatis trigesimum primum, ob
mentis oculos reducit. Narrat se argumento quodam Nebridii valde
perculsum, crassis tamen adhuc tenebris obvolvi, cum de Deo non nisi
corporaliter sentire potuerit; Manichaeos ergo impie sentire probe
cernit, Ecclesiae vero fidem omnino amplecti nequit; a Mathematicorum
erroribus revocatur; quaestione tamen, unde malum? misere torquetur;
plurimum e Platonicorum libris proficit, neque tamen sufficiunt, cum de
Christi
|