FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46  
47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   >>   >|  
que optimo conditori et rectori universitatis, Deo nostro gratias, etiamsi me puerum tantum esse voluisses. Eram enim etiam tunc, vivebam* atque sentiebam, meamque incolumitatem, vestigium {17} secretissimae unitatis ex qua eram[25], curae habebam; [Sidenote: Deo gratias agit.]custodiebam interiore sensu integritatem sensuum meorum, inque ipsis parvis, parvarumque rerum cogitationibus veritate delectabar. Falli nolebam, memoria vigebam, locutione instruebar, amicitia mulcebar, fugiebam dolorem, abjectionem, ignorantiam. Quid in tali animante non mirabile atque laudabile? At ista omnia Dei mei dona sunt; non mihi ego dedi haec: et bona sunt, et haec omnia ego. Bonus ergo est qui fecit me, et ipse est bonum meum, et illi exsulto bonis omnibus quibus etiam puer eram. Hoc enim peccabam, quod non in ipso, sed in creaturis ejus, me atque caeteris*, voluptates, sublimitates, veritates quaerebam; atque ita irruebam in dolores, confusiones, errores. Gratias tibi, dulcedo mea, et honor meus, et fiducia mea, Deus meus: gratias tibi de donis tuis; sed tu mihi ea serva. Ita enim servabis me; et augebuntur, et perficientur quae dedisti mihi, et ero ipse tecum; quia et ut sim, tu dedisti mihi. * * * * * {18} LIBER SECUNDUS. Ad aetatem aliam progreditur, primumque adolescentiae suae, id est, sextum decimum vitae annum, quem in paterna domo studiis intermissis consumpserat arbitrio proprio ac libidinibus indulgens, ad mentem revocat cum gravi dolore, in quibus maxime miratur, se furtum quoddam gratis perpetrasse; quod contra, cor humanum non nisi aliqua boni specie in malum trahi. [Sidenote: I. Adolescentiae aetatem et vitia recolit.] 1. Recordari volo transactas foeditates meas, et carnales corruptiones animae meae: non quod eas amem; sed ut amem te, Deus meus. Amore amoris tui facio istud, recolens vias meas nequissimas in amaritudine recogitationis meae, ut tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura, et colligens* me a dispersione in qua frustatim discissus sum, dum ab uno te aversus in multa evanui[26]. Exarsi enim aliquando satiari inferis* in adolescentia, et silvescere ausus sum variis et umbrosis amoribus; et contabuit species mea; et computrui coram oculis tuis placens mihi, et placere cupiens oculis hominum. [Sidenote: II. Annum aetatis suae decimum sextum in ardore libidinoso consumptum.] 2. Et quid erat quod me delectabat, nisi ama
PREV.   NEXT  
|<   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46  
47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   >>   >|  



Top keywords:
dulcedo
 

Sidenote

 

gratias

 

aetatem

 
sextum
 
decimum
 

dedisti

 
quibus
 

oculis

 

furtum


quoddam

 

gratis

 
ardore
 

aetatis

 
maxime
 
perpetrasse
 

miratur

 

hominum

 
cupiens
 

specie


dolore

 

humanum

 

aliqua

 
contra
 

paterna

 
studiis
 

intermissis

 

delectabat

 

consumpserat

 

revocat


consumptum

 

Adolescentiae

 
mentem
 

proprio

 

arbitrio

 

libidinibus

 
indulgens
 
libidinoso
 

recolit

 

colligens


secura

 

dispersione

 

frustatim

 

fallax

 
nequissimas
 

amaritudine

 
recogitationis
 

dulcescas

 
discissus
 

silvescere