FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60  
61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   >>   >|  
note: Prov. 9, 18.]_in profunda inferi_? Quippe laborans et aestuans inopia veri, cum te, Deus meus (tibi enim confiteor, qui me miseratus es et nondum confitentem), cum te non secundum intellectum mentis, quo me praestare voluisti belluis, sed secundum sensum carnis quaererem. Tu autem eras interior intimo meo, et superior summo meo[40]. Offendi illam* mulierem audacem, inopem prudentiae, aenigma Salomonis, sedentem super sellam in foribus, et dicentem: [Sidenote: Prov. 9, 13-17.]_Panes occultos libenter edite, et aquam dulcem furtivam bibite._ Quae me seduxit, quia invenit foris habitantem in oculo carnis meae, et talia ruminantem apud me, qualia per illum* vorassem. [Sidenote: VII. Doctrina Manichaeorum absurda cui suffragabatur.] 12. Nesciebam enim aliud vere quod est; et quasi acutule movebar ut suffragarer stultis deceptoribus, cum a me quaererent unde malum[41]? et utrum forma corporea Deus finiretur et {35} haberet capillos et ungues? et utrum justi existimandi essent qui haberent uxores multas simul, et occiderent homines, et sacrificarent de animalibus? Quibus rerum ignarus perturbabar; et recedens a veritate, ire in eam mihi videbar; quia non noveram malum non esse nisi privationem boni[42], usque ad quod omnino non est. Quod unde viderem, cujus videre usque ad corpus erat oculis, et animo usque ad phantasma? Et non noveram Deum esse spiritum, non cui membra essent per longum et latum, nec cui esse moles esset: quia moles in parte minor est quam in toto suo; et si infinita sit, minor est in aliqua parte certo spatio definita, quam per infinitum; et non est tota ubique, sicut spiritus, sicut Deus. Et quid in nobis esset, secundum quod essemus similes Deo et recte in Scriptura* diceremur [Sidenote: Gen. 1, 27.]_ad imaginem Dei_, prorsus ignorabam. 13. Et non noveram justitiam veram interiorem, non ex consuetudine judicantem, sed ex lege rectissima* Dei omnipotentis, qua formarentur mores regionum et dierum pro regionibus et diebus; cum ipsa ubique ac semper esset, non alibi alia, nec alias aliter; secundum quam justi essent Abraham, et Isaac, et Jacob, et Moyses, et David, et illi omnes laudati ore Dei: sed eos ab imperitis judicari iniquos, [Sidenote: 1 Cor. 4, 3.]_judicantibus ex humano die_, et universos mores humani generis ex parte moris sui metientibus, tanquam si quis nescius in armamentis quid cui membro accommodatum sit, ocrea velit caput contegi, et galea calceari; et murmuret quod non apte conven
PREV.   NEXT  
|<   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60  
61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   >>   >|  



Top keywords:

secundum

 

Sidenote

 

essent

 

noveram

 
ubique
 

carnis

 

oculis

 

viderem

 

spiritum

 

Scriptura


phantasma

 

prorsus

 

imaginem

 
similes
 
omnino
 
diceremur
 

spatio

 

definita

 

aliqua

 

infinita


ignorabam

 

videre

 

infinitum

 
corpus
 

membra

 

longum

 
spiritus
 
essemus
 

universos

 
humani

generis
 

humano

 
judicantibus
 

judicari

 
imperitis
 

iniquos

 

metientibus

 
tanquam
 

contegi

 

calceari


murmuret

 
conven
 

nescius

 

armamentis

 
membro
 

accommodatum

 

dierum

 

regionum

 
regionibus
 

diebus