FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59  
60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   >>   >|  
pro te sol et luna,[37] pulchra opera tua; sed tamen {33} opera tua, non tu, nec ipsa prima. Priora enim spiritualia opera tua, quam ista corporea, quamvis lucida et coelestia. At ego nec priora illa, sed teipsam, te, Veritas, in qua [Sidenote: Jac. 1, 17.]_non est commutatio nec momenti obumbratio_, esuriebam et sitiebam; et apponebantur adhuc mihi in illis ferculis phantasmata splendida, quibus jam melius erat amare istum solem, saltem istis oculis verum, quam illa falsa animo decepto per oculos. Et tamen, quia te putabam, manducabam; non avide[38] quidem, quia nec sapiebas in ore meo sicuti es; neque enim tu eras figmenta illa inania; nec nutriebar eis, sed exhauriebar magis. Cibus in somnis simillimus est cibis vigilantium, quo tamen dormientes non aluntur; dormiunt enim: at illa nec similia erant ullo modo tibi, sicut nunc mihi locuta es; quia illa erant corporalia phantasmata, falsa corpora, quibus certiora sunt vera corpora ista quae videmus visu carneo, sive coelestia sive terrestria: cum pecudibus et volatilibus videmus haec; et certiora sunt, quam cum imaginamur ea. Et rursus certius imaginamur ea, quam ex eis suspicamur alia grandiora, et infinita, quae omnino nulla sunt, qualibus ego tunc pascebar inanibus; et non pascebar. At tu, amor meus, in quem deficio ut fortis sim, nec ista corpora es quae videmus, quanquam in coelo; nec ea es quae non videmus ibi, quia tu ista condidisti, nec in summis tuis conditionibus habes*. Quanto ergo longe es a phantasmatibus illis meis, phantasmatibus corporum quae omnino non sunt! quibus certiores sunt phantasiae corporum eorum quae sunt; et eis certiora corpora, quae tamen non es: sed nec anima es, quae vita est corporum. Ideo melior vita corporum certiorque quam corpora. Sed tu vita es animarum, vita vitarum, vivens te ipsa, et non mutaris, vita animae meae. {34} 11. Ubi ergo mihi tunc eras, et quam longe? Et longe peregrinabar abs te, exclusus et a siliquis porcorum, quos de siliquis pascebam. [Sidenote: Luc. 15, 16.]Quanto enim meliores grammaticorum et poetarum fabellae, quam illa decipula! Nam versus et carmen et Medea volans utiliores certe, quam quinque elementa[39] varie fucata, propter quinque antra tenebrarum, quae omnino nulla sunt, et occidunt credentem. Nam versum et carmen etiam ad vera pulmenta* transfero. Volantem autem Medeam etsi cantabam, non asserebam; etsi cantari audiebam, non credebam: illa autem credidi. Vae, vae! quibus gradibus deductus sum [Side
PREV.   NEXT  
|<   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59  
60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   >>   >|  



Top keywords:

corpora

 

videmus

 

quibus

 

corporum

 
certiora
 

omnino

 

phantasmata

 

siliquis

 

carmen

 

quinque


phantasmatibus

 

pascebar

 

coelestia

 
imaginamur
 
Quanto
 
Sidenote
 

certiorque

 

melior

 

deficio

 

vitarum


fortis

 

mutaris

 

vivens

 
animae
 

animarum

 

phantasiae

 
summis
 
conditionibus
 

condidisti

 
certiores

quanquam
 

grammaticorum

 
pulmenta
 

transfero

 
Volantem
 

versum

 

credentem

 
propter
 

tenebrarum

 

occidunt


Medeam

 
cantabam
 

gradibus

 

deductus

 
credidi
 

asserebam

 

cantari

 

audiebam

 
credebam
 

fucata