FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57  
58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   >>   >|  
t tumebam typho; quanquam longe sedatior, Domine, tu scis, et remotus omnino ab eversionibus quas faciebant Eversores (hoc enim nomen scaevum* et diabolicum, velut insigne urbanitatis est), inter quos vivebam pudore impudenti, quia talis non eram: et cum eis eram, et amicitiis eorum delectabar aliquando, a quorum semper factis abhorrebam, hoc est ab eversionibus, quibus proterve insectabantur ignotorum verecundiam, quam perturbarent gratis illudendo atque inde pascendo malevolas laetitias suas. Nihil est illo actu similius actibus daemoniorum[34]. Quid itaque verius {30} quam eversores vocarentur? Eversi plane prius ipsi atque perversi, deridentibus eos et seducentibus fallacibus occulte spiritibus, in eo ipso quo alios irridere amant et fallere. [Sidenote: IV. Hortensius Ciceronis excitavit illum ad ardorem philosophiae.] 7. Inter hos ego, imbecilla tunc aetate discebam libros eloquentiae, in qua eminere cupiebam fine damnabili et ventoso per gaudia vanitatis humanae; et usitato jam discendi ordine perveneram in librum cujusdam Ciceronis, cujus linguam fere omnes mirantur, pectus non ita. Sed liber ille ipsius exhortationem continet ad philosophiam, et vocatur Hortensius. Ille vero liber mutavit affectum meum, et ad teipsum, Domine, mutavit preces meas, et vota ac desideria mea fecit alia. Viluit mihi repente omnis vana spes, et immortalitatem sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili; et surgere coeperam ut ad te redirem. Non enim ad acuendam linguam, quod videbar emere maternis mercedibus, cum agerem annum aetatis undevigesimum, jam defuncto patre ante biennium: non ergo ad acuendam linguam referebam illum librum; neque mihi locutionem, sed quod loquebatur persuaserat. 8. Quomodo ardebam, Deus meus, quomodo ardebam revolare a terrenis ad te; et nesciebam quid ageres mecum! Apud te est enim sapientia. Amor autem sapientiae nomen Graecum habet [Greek: philosophian], quo me accendebant illae litterae. Sunt qui _seducant per philosophiam_, magno et blando et honesto nomine colorantes et fucantes errores suos: et prope omnes qui ex illis et supra temporibus tales erant, notantur in eo libro et demonstrantur; et manifestatur ibi salutifera illa admonitio Spiritus tui per servum tuum bonum et pium: [Sidenote: Col. 2, 8. 9.]_Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum; quia in ipso inhabitat omnis plenit
PREV.   NEXT  
|<   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57  
58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   >>   >|  



Top keywords:

secundum

 

linguam

 

philosophiam

 

acuendam

 

librum

 

Sidenote

 

ardebam

 

Hortensius

 

Ciceronis

 

eversionibus


mutavit

 

Domine

 

sapientiae

 

loquebatur

 

locutionem

 

referebam

 

repente

 

Viluit

 
desideria
 

biennium


Quomodo

 
persuaserat
 

undevigesimum

 

immortalitatem

 

quomodo

 

redirem

 

coeperam

 

cordis

 

surgere

 
concupiscebam

videbar
 

aetatis

 

incredibili

 

defuncto

 
agerem
 
maternis
 
mercedibus
 

servum

 
Spiritus
 

admonitio


notantur

 

demonstrantur

 

manifestatur

 

salutifera

 

elementa

 

hominum

 

Christum

 

plenit

 

inhabitat

 

traditionem