FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34  
35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   >>   >|  
tis meis munda me, Domine, et ab alienis[10] parce servo tuo? [Sidenote: Ps. 115, 10.]Credo, propter quod et loquor_; Domine, tu scis. [Sidenote: Ps. 31, 5.]_Nonne tibi prolocutus sum adversum me delicta mea, Deus meus: [Sidenote: Job 9, 2, 3.]et tu dimisisti impietatem cordis mei?_ Non judicio contendo tecum qui veritas es; et ego nolo fallere meipsum, [Sidenote: Ps. 26, 12.]_ne mentiatur {4} iniquitas mea sibi_. Non ergo judicio contendo tecum; quia [Sidenote: Ps. 129, 3.]_si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit_? [Sidenote: VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.] 7. Sed tamen, sine me loqui apud misericordiam tuam, [Sidenote: Gen. 18, 27.]_me terram et cinerem_. Sine* tamen loqui; quoniam ecce misericordia tua est, non homo irrisor meus, cui loquor. Et tu fortasse irrides me; sed [Sidenote: Jer. 12, 15.]_conversus misereberis mei_. Quid enim est quod volo dicere, Domine Deus meus, nisi quia nescio unde venerim huc? in istam dico vitam mortalem*, an mortalem vitalem, nescio. Et susceperunt me consolationes miserationum tuarum, sicut audivi a parentibus carnis meae, ex quo* et in qua formasti me in tempore; non enim ego memini. Exceperunt ergo me consolationes lactis humani. Nec mater mea, vel nutrices meae sibi ubera implebant: sed tu mihi per eas dabas alimentum infantiae, secundum institutionem tuam et divitias usque ad fundum rerum dispositas. Tu etiam mihi dabas nolle amplius quam dabas; et nutrientibus me dare mihi velle quod eis dabas. Dare enim mihi per ordinatum affectum volebant quo ex te abundabant. Nam bonum erat eis bonum meum ex eis; quod non ex eis*, sed per eas erat: ex te quippe bona omnia, Deus; [Sidenote: 2 Reg. 23, 5.]_et ex Deo meo salus mihi universa_. Quod animadverti postmodum, clamante te mihi per haec ipsa quae tribuis intus et foris. Nam tunc sugere noram, et acquiescere delectationibus, flere autem offensiones carnis meae; nihil amplius. 8. Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde vigilans. Hoc enim de me mihi indicatum est et credidi, quoniam sic videmus et alios infantes: nam ista mea non memini. Et ecce paulatim sentiebam ubi essem, et voluntates meas volebam ostendere eis per quos implerentur, et non poteram; quia illae intus erant, foris autem illi, nec ullo suo sensu valebant introire in animam meam. Itaque jactabam membra et voces, signa similia voluntatibus meis, pauca quae poteram, qualia poteram: non enim erant veri simil
PREV.   NEXT  
|<   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34  
35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

Domine

 

poteram

 

consolationes

 
quoniam
 

mortalem

 

nescio

 

carnis

 

loquor

 

memini


amplius

 

contendo

 

judicio

 
postmodum
 
animadverti
 
fundum
 

divitias

 

universa

 

dispositas

 

clamante


abundabant

 

volebant

 

affectum

 
tribuis
 

ordinatum

 

nutrientibus

 
quippe
 
valebant
 

implerentur

 
voluntates

volebam
 

ostendere

 
introire
 

animam

 
voluntatibus
 

qualia

 

similia

 
Itaque
 

jactabam

 

membra


institutionem

 
ridere
 

dormiens

 

offensiones

 
sugere
 

acquiescere

 

delectationibus

 

deinde

 
vigilans
 

infantes