FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36  
37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   >>   >|  
omniaque hesterna et retro hodie facies, hodie fecisti. Quid ad me, si quis non intelligat[11]? {6} Gaudeat et ipse, dicens: [Sidenote: Ex. 16, 15.]_Quid est hoc_? Gaudeat etiam sic; et amet non inveniendo invenire potius, quam inveniendo non invenire te. [Sidenote: VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.] 11. Exaudi, Deus. Vae peccatis hominum! Et homo dicit haec, et misereris ejus; quoniam tu fecisti eum, et peccatum non fecisti in eo. Quis me* commemorat peccatum infantiae meae? Quoniam nemo mundus a peccato coram te, nec infans cujus est unius diei vita super terram. [Sidenote: Job 14, 4. e vers. vet.]Quis me commemorat? An quilibet tantillus nunc parvulus, in quo video quod non memini de me? Quid ergo tunc peccabam? An quia uberibus inhiabam plorans? Nam si nunc faciam, non quidem uberibus, sed escae congruenti annis meis ita inhians, deridebor atque reprehendar justissime. Tunc ergo reprehendenda faciebam: sed quia reprehendentem intelligere non poteram; nec mos reprehendi me, nec ratio sinebat. Nam exstirpamus et ejicimus ista crescentes. Nec vidi quemquam scientem; [Sidenote: Joh. 5, 2.]cum aliquid purgat*, bona projicere. An pro tempore etiam illa bona erant, flendo petere etiam quod noxie daretur; indignari acriter non subjectis hominibus, liberis et majoribus, hisque a quibus genitus est, multisque praeterea prudentioribus non ad nutum voluntatis obtemperantibus; feriendo nocere niti quantum potest, quia non obeditur imperiis quibus perniciose obediretur? Ita imbecillitas membrorum infantilium innocens est, non animus infantium. Vidi ego et expertus sum zelantem parvulum: nondum loquebatur, et intuebatur pallidus amaro aspectu collactaneum suum. Quis hoc ignorat? Expiare se dicunt ista matres atque nutrices nescio quibus remediis. Nisi vero et ista innocentia est, in fonte lactis ubertim manante atque abundante, opis egentissimum, et illo adhuc uno alimento vitam ducentem, consortem non pati. Sed blande tolerantur haec, non quia nulla vel parva, sed quia aetatis accessu peritura sunt. Quod licet probes, cum* ferri aequo animo eadem ipsa non possunt, quando in aliquo annosiore deprehenduntur. 12. Tu itaque, Domine Deus meus, qui dedisti vitam infanti, et corpus, quod ita ut videmus instruxisti sensibus, compegisti membris, figura decorasti, proque ejus universitate atque incolumitate omnes conatus animantis insinuasti; jubes me laudare te in istis et [Sidenote: Ps. 91, 2.]_confiteri tibi, et psallere nomin
PREV.   NEXT  
|<   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36  
37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

fecisti

 

quibus

 

commemorat

 
peccatum
 

uberibus

 

peccatis

 

invenire

 

inveniendo

 

Gaudeat


remediis

 

nescio

 

ignorat

 
nutrices
 
dicunt
 
Expiare
 

matres

 

lactis

 

alimento

 

omniaque


egentissimum

 

collactaneum

 

ubertim

 
manante
 

abundante

 

innocentia

 
pallidus
 
perniciose
 

imperiis

 
obediretur

membrorum
 

imbecillitas

 
obeditur
 

potest

 
feriendo
 

obtemperantibus

 

nocere

 
quantum
 

infantilium

 

innocens


nondum

 
parvulum
 

loquebatur

 

intuebatur

 
ducentem
 

zelantem

 

infantium

 

animus

 
expertus
 

aspectu