FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45  
46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   >>   >|  
erit, cum sit homo. Quasi vero quemlibet inimicum hominem perniciosius sentiat quam ipsum odium, quo in eum irritatur, aut vastet quisquam persequendo alium gravius, {16} quam cor suum vastat inimicando. Et certe non est interior litterarum scientia, quam scripta conscientia, id se alteri* facere quod nolit pati. Quam tu secretus es, [Sidenote: Is. 33, 5.]_habitans in excelsis_ in silentio, Deus solus magnus, lege infatigabili spargens poenales caecitates super illicitas cupiditates! Cum homo eloquentiae famam quaerit, astans ante hominem judicem, circumstante hominum multitudine, inimicum suum odio immanissimo insectans, vigilantissime cavet ne per linguae errorem dicat, Inter hominibus*; et ne per mentis furorem hominem auferat ex hominibus, non cavet. [Sidenote: XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.] 30. Horum ego puer morum in limine jacebam miser, et hujus arenae palaestra erat illa, ubi magis timebam barbarismum facere, quam cavebam si facerem, non facientibus invidere. Dico haec et confiteor tibi, Deus meus, in quibus laudabar ab eis, quibus placere tunc mihi erat honeste vivere. Non enim videbam voraginem turpitudinis in quam [Sidenote: Ps. 30, 23.]_projectus eram ab oculis tuis_. Nam in illis jam quid me foedius fuit, ubi etiam talibus displicebam, fallendo innumerabilibus mendaciis et paedagogum, et magistros, et parentes amore ludendi, studio spectandi nugatoria, et imitandi ludicra inquietudine? Furta etiam faciebam de cellario parentum et de mensa, vel gula imperitante, vel ut haberem quod darem pueris, ludum suum mihi, quo pariter utique delectabantur, tamen vendentibus. In quo etiam ludo fraudulentas victorias, ipse vanae* excellentiae cupiditate victus, saepe aucupabar. Quid autem tam nolebam pati, atque atrociter, si deprehenderem, arguebam, quam id quod aliis faciebam, et si deprehensus arguerer, saevire magis quam cedere libebat? Istane est innocentia puerilis? Non est, Domine, non est: oro te, Deus meus. Nam haec ipsa sunt quae a paedagogis et magistris, a nucibus, et pilulis, et passeribus, ad praefectos et reges, aurum, praedia, mancipia, haec ipsa omnino quae succedentibus majoribus aetatibus transeunt, sicuti ferulis majora supplicia succedunt. Humilitatis ergo signum in statura pueritiae, Rex noster, probasti, cum aisti: [Sidenote: Mat. 19, 14.]_Talium est regnum coelorum_. [Sidenote: XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis] 31. Sed tamen, Domine, tibi excellentissimo at
PREV.   NEXT  
|<   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45  
46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

hominem

 

faciebam

 

transeunt

 

hominibus

 

Domine

 
facere
 

inimicum

 

quibus

 

fallendo


mendaciis
 

delectabantur

 

fraudulentas

 

innumerabilibus

 

vendentibus

 

victus

 

talibus

 

cupiditate

 
excellentiae
 

victorias


paedagogum

 
displicebam
 

pariter

 

parentum

 

nugatoria

 
spectandi
 

imitandi

 
aucupabar
 

inquietudine

 

ludicra


cellario

 

imperitante

 

pueris

 

magistros

 

parentes

 

haberem

 

studio

 
ludendi
 

utique

 

deprehensus


pueritiae
 
statura
 

signum

 
noster
 
probasti
 
Humilitatis
 

sicuti

 

aetatibus

 

ferulis

 

majora