FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44  
45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   >>   >|  
talia Teucrorum avertere regem[24]; quae nunquam Junonem dixisse audieram: se figmentorum poeticorum vestigia errantes sequi cogebamur, et tale aliquid dicere solutis verbis, quale {15} Poeta dixisset versibus; et ille dicebat laudabilius, in quo pro dignitate adumbratae personae, irae ac doloris similior affectus eminebat, verbis sententias congruenter vestientibus. Utquid mihi illud, o vera vita mea, Deus meus, quod mihi recitanti acclamabatur prae multis coaetaneis et conlectoribus meis? Nonne ecce illa omnia fumus et ventus? Itane aliud non erat ubi exerceretur ingenium et lingua mea? Laudes tuae, Domine, laudes tuae per Scripturas tuas suspenderent palmitem cordis mei, et non raperetur per inania nugarum turpis praeda volatilibus. Non enim uno modo sacrificatur transgressoribus angelis. [Sidenote: XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.] 28. Quid autem mirum quod in vanitates ita ferebar, et a te, Deus meus, ibam foras, quando mihi imitandi proponebantur homines, qui aliqua facta sua non mala, si cum barbarismo aut soloecismo enuntiarent, reprehensi confundebantur; si autem libidines suas integris et rite consequentibus verbis copiose ornateque narrarent, laudati gloriabantur? Vides haec, Domine, et taces, longanimis, et multum misericors, et verax. Numquid semper tacebis? Et nunc eruis* de hoc immanissimo profundo quaerentem te animam, et sitientem delectationes tuas, et [Sidenote: Ps. 26, 8.]_cujus cor dicit tibi: Quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram_. Nam* longe a vultu tuo, in affectu tenebroso.* Non enim pedibus aut spatiis locorum itur abs te, aut reditur ad te. Aut vero filius ille tuus minor equos, aut currus, vel naves quaesivit, aut avolavit penna visibili, aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione vivens prodige dissiparet quod dederas proficiscenti? Dulcis pater quia dederas, et egeno redeunti dulcior. [Sidenote: Luc. 15, 11--32.]In affectu ergo libidinoso, id enim est tenebroso, atque id est longe a vultu tuo. 29. Vide, Domine Deus, et patienter ut vides vide, quomodo diligenter observent filii hominum pacta litterarum, et syllabarum accepta a prioribus locutoribus, et a te accepta aeterna pacta perpetuae salutis negligant; ut qui illa sonorum vetera placita teneat aut doceat, si contra disciplinam grammaticam, sine aspiratione primae syllabae, ominem, dixerit, displiceat magis hominibus, quam si contra tua praecepta hominem od
PREV.   NEXT  
|<   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44  
45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   >>   >|  



Top keywords:

Domine

 

Sidenote

 

verbis

 

vultum

 

homines

 

accepta

 
affectu
 

tenebroso

 

dederas

 

contra


avolavit
 

quaesivit

 

currus

 

locorum

 

reditur

 

spatiis

 

filius

 

requiram

 
immanissimo
 

tacebis


semper

 
multum
 

longanimis

 

misericors

 

Numquid

 
profundo
 

quaerentem

 
Quaesivi
 

sitientem

 

animam


delectationes

 

pedibus

 

vivens

 

sonorum

 

negligant

 

vetera

 

placita

 
doceat
 

teneat

 

salutis


perpetuae
 
litterarum
 

hominum

 
syllabarum
 
prioribus
 
aeterna
 

locutoribus

 

disciplinam

 

grammaticam

 

hominibus