FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75  
76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   >>   >|  
it veritas. Intimus cordi est; sed cor erravit ab eo. [Sidenote: Is. 46, 8.]_Redite, praevaricatores, ad cor_[85], et inhaerete illi qui fecit vos. State cum eo, et stabitis: requiescite in eo, et quieti eritis. Quo itis in aspera? quo itis? Bonum quod amatis, ab illo[86] est: sed quantum est ad illum, bonum est et suave; sed amarum erit juste, quia injuste amatur deserto illo, quidquid ab illo est[87]. Quo vobis adhuc et adhuc ambulare vias difficiles et laboriosas? Non est requies ubi quaeritis eam. Quaerite quod quaeritis: sed ibi non est ubi quaeritis. Beatam vitam quaeritis in regione mortis; non est illic. Quomodo enim beata vita, ubi nec vita?" 19. "Et descendit huc ipsa Vita nostra, et tulit mortem nostram, et occidit eam de abundantia vitae suae: et tonuit clamans, ut redeamus hinc ad eum in illud secretum unde {56} processit ad nos, in ipsum primum virginalem uterum, ubi ei nupsit humana creatura, caro mortalis, ne esset semper mortalis; et [Sidenote: Ps. 18, 6.]_inde velut sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam_. Non enim tardavit, sed cucurrit; clamans dictis, factis, morte, vita, descensu, ascensu; clamans ut redeamus ad eum. Et discessit ab oculis, ut redeamus ad cor, et inveniamus eum. Abscessit enim, et ecce hic est. Noluit nobiscum diu esse, et non reliquit nos. Illuc enim abscessit, unde nunquam recessit, quia [Sidenote: Joh. 1, 10.]_mundus per eum factus est_; et _in hoc mundo erat_, et [Sidenote: 1 Tim. 1, 15.]_venit in hunc mundum peccatores salvos facere_; cui confitetur anima mea, [Sidenote: Ps. 40, 5.]_et sanat eam*, quia peccavit illi_. [Sidenote: Ps. 4, 3.]_Filii hominum usquequo graves corde?_ Numquid et post descensum* vitae non vultis ascendere et vivere? Sed quo ascenditis[88], quando _in alto estis_, et [Sidenote: Ps. 72, 9.]_posuistis in coelum os vestrum_? Descendite, ut ascendatis[89], et ascendatis ad Deum. Cecidistis enim, ascendendo contra eum. Dic eis ista, ut plorent [Sidenote: Ps. 83, 7.]_in convalle plorationis_, et sic eos rape tecum ad Deum; quia de Spiritu ejus haec dicis eis, si dicis ardens igne charitatis. [Sidenote: XIII. Amor unde proveniat.] 20. Haec tunc non noveram, et amabam pulchra inferiora, et ibam in profundum, et dicebam amicis meis: Num amamus aliquid, nisi pulchrum? Quid est ergo pulchrum? et quid est pulchritudo? Quid est quod nos allicit et conciliat rebus quas amamus? Nisi enim esset in eis decus et species, nullo modo n
PREV.   NEXT  
|<   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75  
76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

quaeritis

 

clamans

 

redeamus

 
mortalis
 

amamus

 

pulchrum

 

ascendatis

 

Numquid

 

descensum


ascenditis

 

vivere

 

ascendere

 
quando
 
vultis
 
mundum
 

factus

 

recessit

 

nunquam

 

mundus


peccatores

 

salvos

 

peccavit

 
usquequo
 

hominum

 

facere

 
confitetur
 
graves
 

profundum

 
dicebam

amicis
 

inferiora

 
pulchra
 

noveram

 
amabam
 

aliquid

 

conciliat

 
allicit
 

species

 

pulchritudo


proveniat

 
contra
 

abscessit

 

plorent

 
ascendendo
 

Cecidistis

 

coelum

 

vestrum

 
Descendite
 

convalle