FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32  
33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   >>   >|  
scire et intelligere utrum sit prius invocare te, an laudare te; et scire te prius sit, an invocare te. Sed quis te invocat, nesciens te? Aliud enim pro alio potest invocare nesciens te. An potius invocaris, ut sciaris? [Sidenote: Rom. 10, 14.]_Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? [Sidenote: Ps. 21, 27. Mat. 7, 7.]Et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Quaerentes enim invenient eum_, et invenientes laudabunt eum. Quaeram te, Domine, invocans te; et invocem te, credens in te: praedicatus enim es nobis. Invocat te, Domine, fides mea quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem Filii tui, per ministerium praedicatoris tui. {2} [Sidenote: II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.] 2. Et quomodo invocabo Deum meum, Deum et Dominum meum? Quoniam utique in me ipsum eum vocabo[7], cum invocabo eum. Et quis locus est in me quo veniat in me Deus meus? quo Deus veniat in me, Deus qui fecit coelum et terram? Itane, Domine Deus meus, est quidquam in me quod capiat te? An vero coelum et terra quae fecisti, et in quibus me fecisti, capiunt te? An quia sine te non esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat te? Quoniam itaque et ego sum, quid peto ut venias in me, qui non essem, nisi esses in me? Non enim ego jam in inferis*, et tamen etiam ibi es. Nam [Sidenote: Ps. 138, 8.]_etsi descendero in infernum, ades_. Non ergo essem, Deus meus non omnino essem, nisi esses in me. An potius non essem, nisi essem in te, [Sidenote: Rom. 11, 36.]_ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia_? Etiam sic, Domine, etiam sic. Quo te invoco, cum in te sim? aut unde venias in me? Quo enim recedam extra coelum et terram, ut inde in me veniat Deus meus, qui dixit: [Sidenote: Jer. 23, 24.]_ Coelum et terram ego impleo?_ [Sidenote: III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.] 3. Capiunt[8] ergone te coelum et terra, quoniam tu imples ea? An imples, et restat, quoniam non te capiunt? Et quo refundis quidquid impleto coelo et terra restat ex te? An non opus habes, ut quoquam continearis, qui contines omnia; quoniam quae imples, continendo imples? Non enim vasa quae te plena sunt, stabilem te faciunt; quia etsi frangantur, non effunderis. Et cum [Sidenote: Act. 2, 18.]_effunderis super nos_, non tu jaces, sed erigis nos; nec tu dissiparis*, sed colligis nos. Sed qui* imples omnia, te toto imples omnia? An quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiu
PREV.   NEXT  
|<   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32  
33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   >>   >|  



Top keywords:
Sidenote
 

imples

 

coelum

 

Domine

 
veniat
 
quoniam
 

quidquid

 
invocare
 

terram

 

capiat


restat

 

venias

 
Quoniam
 

fecisti

 
invocabo
 
capiunt
 

Dominum

 

invocat

 
laudabunt
 

nesciens


potius

 

effunderis

 

quomodo

 
dissiparis
 

erigis

 
recedam
 

possunt

 

partem

 

omnino

 

capere


invoco

 

colligis

 
ergone
 

continendo

 

contines

 

Capiunt

 
continearis
 
quoquam
 

refundis

 

impleto


Coelum

 

impleo

 

frangantur

 

ubique

 
stabilem
 

faciunt

 
Quaerentes
 

invenient

 
invenientes
 

requirunt