FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68  
69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   >>   >|  
s est hic, nisi Deus noster, suavitas et origo justitiae, qui [Sidenote: Mat. 16, 27. Rom. 2, 6.]_reddis unicuique secundum opera ejus_, et [Sidenote: Ps. 50, 19.]_cor contritum et humiliatum non spernis_? inter lucem quod est Deus, et lucem quam fecit Deus, &c. (Aug. c. Faust. xxii. 8.) Alii Deum esse non posse, nisi corpus igneum putaverunt. Alii [Manichaei] candorem lucis immensae per infinita spatia usquequaque porrectum, ex una tamen parte quasi nigro quodam cuneo fissum, duo adversa regna opinantes, et talia rebus constituentes principia, cum suis phantasmatis fabulati sunt. De vera relig. s. 96. Sed nec iterum ideo tibi non videatur Deus quod sol, quia sol tamquam rota quaedam est, non immensum lucis spatium; et dicas tibi, Ergo Deus infinitae lucis est et immensae: ut quasi tendas ipsum solem, et facias illum non habere finem, nec hac nec illac, nec sursum nec deorsum; et tamen lucem tibi immensam proponas Deum: nec hoc est Deus. Aug. Serm. iv. s. 5.] {48} 5. Erat eo tempore vir sagax[68], medicae artis peritissimus, atque in ea nobilissimus, qui proconsule* manu sua coronam illam agonisticam imposuerat non sano capiti meo, sed non ut medicus. Nam illius morbi tu sanator, qui [Sidenote: 1 Pet. 5, 5. Jac. 4, 6.]_resistis superbis, humilibus autem das gratiam_. Numquid tamen etiam per illum senem defuisti mihi, aut destitisti mederi animae meae? Quia enim factus ei eram familiarior, et ejus sermonibus (erant enim sine verborum cultu vivacitate sententiarum jucundi et graves) assiduus et fixus inhaerebam; ubi cognovit ex colloquio meo libris genethliacorum esse me deditum, benigne ac paterne monuit ut eos abjicerem, neque curam et operam rebus utilibus necessariam, illi vanitati frustra impenderem: dicens ita se illam didicisse, ut ejus professionem primis annis aetatis suae deferre voluisset, qua vitam degeret; et si Hippocratem intellexisset, et illas utique litteras potuisse intelligere*: et tamen non ob aliam causam se postea, illis relictis, medicinam assecutum, nisi quod eas falsissimas comperisset, et nollet vir gravis decipiendis hominibus victum quaerere. "At tu, inquit, quo te in hominibus sustentas*, rhetoricam tenes; hanc autem fallaciam libero studio, non necessitate rei familiaris sectaris; quo magis mihi te oportet de illa credere, qui eam tam perfecte discere elaboravi, quam ex ea sola vivere volui." A quo ego cum quaesissem quae causa ergo faceret ut multa inde vera pronuntiarentur; respondit
PREV.   NEXT  
|<   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68  
69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

hominibus

 

immensae

 

paterne

 
monuit
 

abjicerem

 

quaesissem

 

benigne

 

deditum

 

genethliacorum


libris

 

vanitati

 

didicisse

 
frustra
 
impenderem
 
dicens
 

professionem

 

colloquio

 

operam

 

utilibus


necessariam

 

factus

 

sermonibus

 
familiarior
 

pronuntiarentur

 

destitisti

 
respondit
 
mederi
 

animae

 
assiduus

faceret
 

inhaerebam

 
graves
 

jucundi

 
verborum
 

vivacitate

 

sententiarum

 
cognovit
 

aetatis

 

victum


quaerere

 
inquit
 

decipiendis

 

gravis

 
perfecte
 

falsissimas

 

comperisset

 

nollet

 
credere
 

studio