FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40  
41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   >>   >|  
utique id jubenti serviebat. 18. Rogo te, Deus meus, vellem scire, si tu etiam velles, quo consilio dilatus sum ne tunc baptizarer: utrum bono meo mihi quasi laxata sunt lora peccandi, an non laxata sunt*? Unde ergo etiam nunc de aliis atque aliis sonat undique in auribus nostris, Sine illum, faciat*: nondum enim baptizatus est: et tamen in salute corporis non dicimus, Sine, vulneretur amplius; nondum enim sanatus est? Quanto ergo melius et cito sanarer*, et id ageretur mecum meorum meaque diligentia, ut recepta salus animae meae tuta esset tutela tua, qui dedisses eam? Melius vero. Sed quot et quanti fluctus impendere tentationum post pueritiam videbantur, noverat eos jam illa mater; et terram per eos* unde postea formarer, quam ipsam jam effigiem committere volebat. [Sidenote: XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.] 19. In ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adolescentia metuebatur, non amabam litteras, et me in eas urgeri oderam; et urgebar tamen, et bene mihi fiebat, nec faciebam ego bene: non enim discerem, nisi cogerer. Nemo autem invitus bene facit, etiam si bonum est quod facit. Nec qui me urgebant, bene faciebant; sed bene mihi fiebat abs te, Deus meus. Illi enim non intuebantur quo referrem* quod me discere cogebant, praeterquam ad satiandas insatiabiles {11} cupiditates copiosae inopiae et ignominiosae gloriae. [Sidenote: Mat. 10, 30.]Tu vero cui numerati sunt capilli capitis nostri, errore omnium qui mihi instabant ut discerem, utebaris ad utilitatem meam; meo autem, qui discere nolebam, utebaris ad poenam meam, qua plecti non eram indignus tantillus puer et tantus peccator. Ita de non bene facientibus tu bene faciebas mihi; et de peccante meipso juste retribuebas mihi. Jussisti enim, et sic est, ut poena sua sibi sit omnis inordinatus animus. [Sidenote: XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.] 20. Quid autem erat causae cur Graecas litteras oderam, quibus puerulus imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est. Adamaveram enim Latinas, non quas primi magistri, sed quas docent qui grammatici vocantur. Nam illas primas ubi legere et scribere et numerare discitur, non minus onerosas poenalesque habebam, quam omnes Graecas. Unde tamen et hoc nisi de peccato et vanitate vitae, qua [Sidenote: Ps. 77, 39. e vers. vet. vid. Sabat.]_caro eram*, et spiritus ambulans et non revertens_? Nam utique meliores, quia certiores erant primae illae litterae, quibus fiebat in m
PREV.   NEXT  
|<   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40  
41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

litteras

 

fiebat

 

Graecas

 

discerem

 

nondum

 
oderam
 

utebaris

 

quibus

 

discere


utique
 

laxata

 

facientibus

 

peccator

 

retribuebas

 

meipso

 

Jussisti

 

faciebas

 
peccante
 

instabant


numerati

 
capilli
 

copiosae

 

inopiae

 

ignominiosae

 
gloriae
 

capitis

 
nostri
 

plecti

 

indignus


tantillus

 

poenam

 

nolebam

 

errore

 

omnium

 

utilitatem

 

tantus

 
imbuebar
 

vanitate

 

peccato


poenalesque
 
onerosas
 

habebam

 
certiores
 
primae
 
litterae
 

meliores

 

spiritus

 

ambulans

 

revertens