FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50  
51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   >>   >|  
iquitas mea_. [Sidenote: IV. Furtum cum sodalibus perpetratum.] 9. Furtum certe punit lex tua, Domine, et lex scripta in cordibus hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas. Quis enim fur aequo animo furem patitur? Nec copiosus adactum inopia. Et ego furtum facere volui et feci, nulla {22} compulsus egestate nec penuria, sed fastidio justitiae*, et sagina iniquitatis. Nam id furatus sum quod mihi abundabat, et multo melius: nec ea re volebam frui quam furto appetebam; sed ipso furto et peccato. Arbor erat pirus in vicinia vineae nostrae pomis onusta, nec forma nec sapore illecebrosis. Ad hanc excutiendam atque asportandam, nequissimi adolescentuli perreximus nocte intempesta, quousque ludum de pestilentiae more in areis produxeramus; et abstulimus inde onera ingentia, non ad nostras epulas, sed vel projicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus; dum tamen fieret a nobis quod eo liberet quo non liceret. Ecce cor meum, Deus, ecce cor meum quod miseratus es in imo abyssi. Dicat tibi nunc ecce cor meum quid ibi quaerebat, ut essem gratis malus, et malitiae meae causa nulla esset nisi malitia. Foeda erat, et amavi eam; amavi perire: amavi defectum meum; non illud ad quod deficiebam, sed defectum meum ipsum amavi: turpis anima et dissiliens a firmamento tuo in exterminium; non dedecore* aliquid, sed dedecus appetens. [Sidenote: V. Neminem peccare sine causa.] 10. Etenim species est pulchris corporibus, et auro, et argento, et omnibus; et in contactu carnis congruentia valet plurimum, caeterisque sensibus est sua cuique accommodata modificatio corporum; habet etiam honor temporalis, et imperitandi atque superandi potentia suum decus, unde etiam vindictae aviditas oritur: et tamen in cuncta haec adipiscenda non est egrediendum abs te, Domine, neque deviandum a lege tua. Et vita quam hic vivimus habet illecebram suam propter quemdam modum decoris sui, et convenientiam cum his omnibus infimis pulchris. Amicitia quoque hominum charo nodo dulcis est propter unitatem de multis animis. Propter universa haec atque hujusmodi, peccatum admittitur, dum immoderata in ista inclinatione cum extrema bona sint, meliora et summa deseruntur[28], tu, Domine Deus noster, et veritas tua, et lex tua. Habent enim et haec ima delectationes, sed non sicut Deus meus qui fecit omnia; quia [Sidenote: Ps. 63, 11.]_in ipso delectatur justus_, et ipse est deliciae _rectorum corde_. 11. Cum itaque de facinore quaeritur qua causa factum sit, cre
PREV.   NEXT  
|<   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50  
51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   >>   >|  



Top keywords:

Domine

 

Sidenote

 

propter

 

aliquid

 

Furtum

 

defectum

 
pulchris
 

hominum

 

omnibus

 

superandi


exterminium
 

appetens

 

dedecus

 

dedecore

 

potentia

 

vindictae

 

adipiscenda

 

dissiliens

 
egrediendum
 

firmamento


imperitandi

 
aviditas
 

oritur

 

cuncta

 

Neminem

 
corporibus
 

species

 
caeterisque
 

argento

 

carnis


congruentia

 

plurimum

 

Etenim

 

sensibus

 

peccare

 

contactu

 

corporum

 
cuique
 

accommodata

 

modificatio


temporalis
 
decoris
 

delectationes

 
Habent
 
veritas
 
meliora
 

deseruntur

 

noster

 

quaeritur

 

facinore