FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58  
59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   >>   >|  
udo divinitatis corporaliter._ Et ego illo tempore, scis tu, lumen cordis mei, quoniam nondum mihi haec apostolica nota erant; hoc tamen solo delectabar in illa exhortatione, quod non illam aut illam sectam, sed ipsam, quaecumque esset, sapientiam ut diligerem, et quaererem, et {31} assequerer, et tenerem atque amplexarer fortiter, excitabar sermone illo, et accendebar, et ardebam; et hoc solum me in tanta flagrantia refrangebat*, quod nomen Christi non erat ibi. Quoniam hoc nomen secundum misericordiam tuam, Domine, hoc nomen Salvatoris mei Filii tui, in ipso adhuc lacte matris, tenerum cor meum praebiberat*, et alte retinebat; et quidquid sine hoc nomine fuisset, quamvis litteratum, et expolitum, et veridicum, non me totum rapiebat. [Sidenote: V. Fastidiit sacras Litteras propter simplicitatem stili.] 9. Itaque institui animum intendere in Scripturas sanctas, ut viderem quales essent. Et ecce video rem non compertam superbis, neque nudatam pueris; sed incessu humilem, successu excelsam et velatam mysteriis: et non eram ego talis ut intrare in eam possem, aut inclinare cervicem ad ejus gressus. Non enim sicut modo loquor, ita sensi cum attendi ad illam Scripturam: sed visa est mihi indigna quam Tullianae dignitati compararem. Tumor enim meus refugiebat modum ejus; et acies mea non penetrabat interiora ejus. Verumtamen illa erat quae cresceret cum parvulis; sed ego dedignabar esse parvulus, et turgidus fastu mihi grandis videbar. [Sidenote: VI. A Manichaeis quomodo captus.] 10. Incidi itaque[35] in homines superbe delirantes, et carnales nimis et loquaces, in quorum ore laquei diaboli, et viscum confectum commixtione syllabarum nominis tui, et Domini Jesu Christi, et Paracleti consolatoris nostri Spiritus sancti. Haec nomina* non recedebant[36] de ore eorum, sed tenus sono* {32} et strepitu linguae; et caeterum, cor inane veri. Et dicebant, Veritas, et veritas: et multum eam dicebant mihi, et [Sidenote: 1 Joh. 2, 4.]_nusquam erat in eis_; sed falsa loquebantur, non de te tantum, qui vere Veritas es, sed etiam de istis elementis hujus mundi creatura tua, de quibus etiam vera dicentes philosophos transgredi debui prae amore tuo, mi Pater summe bone, pulchritudo pulchrorum omnium. O Veritas, Veritas, quam intime etiam tum medullae animi mei suspirabant tibi, cum te illi sonarent mihi frequenter et multipliciter voce sola, et libris multis et ingentibus! Et illa erant fercula in quibus mihi esurienti te, inferebantur
PREV.   NEXT  
|<   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58  
59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   >>   >|  



Top keywords:

Veritas

 

Sidenote

 

quibus

 

Christi

 

dicebant

 

libris

 

quorum

 

laquei

 

diaboli

 

viscum


loquaces

 

carnales

 

superbe

 

homines

 

confectum

 

delirantes

 

syllabarum

 

sancti

 
Spiritus
 

nomina


recedebant

 
nostri
 

consolatoris

 

nominis

 

itaque

 

Domini

 

Paracleti

 

commixtione

 

multis

 
parvulis

cresceret
 

dedignabar

 

esurienti

 

inferebantur

 
penetrabat
 
interiora
 
Verumtamen
 

parvulus

 
turgidus
 

quomodo


Manichaeis

 

captus

 

ingentibus

 

grandis

 

videbar

 

fercula

 

Incidi

 

creatura

 

medullae

 

dicentes