FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61  
62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   >>   >|  
iat: aut in uno die indicto a pomeridianis horis justitio, quisquam stomachetur non sibi concedi quid venale proponere, quia mane concessum est: aut in una domo videat aliquid tractari manibus a quoquam servo, quod facere non sinatur qui pocula ministrat: aut aliquid post praesepia fieri, quod ante mensam prohibeatur; et indignetur, cum sit unum habitaculum et una familia, non ubique atque omnibus idem tribui. Sic sunt isti qui indignantur, cum audierint illo saeculo licuisse justis aliquid, quod isto non licet justis; et quia illis aliud praecepit Deus, istis aliud pro temporalibus causis, cum eidem justitiae utrique servierint: cum in uno homine, et in uno die, et in unis aedibus videant aliud alii membro congruere, et aliud jamdudum licuisse, post horam non licere; quiddam in illo angulo permitti aut juberi, quod in isto juste vetetur et {36} vindicetur. Numquid justitia varia est et mutabilis? Sed tempora quibus praesidet, non pariter eunt; tempora enim sunt. Homines autem quorum vita super terram brevis est, quia sensu non valent causas contexere saeculorum priorum, aliarumque gentium quas experti non sunt, cum his quas experti sunt; in uno autem corpore, vel die, vel domo, facile possunt videre quid cui membro, quibus momentis, quibus partibus personisve congruat: in illis offenduntur[43], his serviunt. 14. Haec ego tunc nesciebam, et non advertebam; et feriebant undique ista oculos meos, et non videbam. Et cantabam carmina, et non mihi licebat ponere pedem quemlibet ubilibet, sed in alio atque alio metro aliter atque aliter; et in uno aliquo versu, non omnibus locis eumdem pedem. Et ars ipsa qua canebam, non habebat aliud alibi, sed omnia simul. Et non intuebar justitiam cui servirent boni et sancti homines, longe excellentius atque sublimius habere simul omnia quae praecepit*, et nulla ex parte variari, et tamen variis temporibus non omnia simul, sed propria distribuentem ac praecipientem. Et reprehendebam caecus pios patres; non solum sicut Deus juberet atque inspiraret utentes praesentibus, verum quoque sicut Deus revelaret futura praenuntiantes[44]. [Sidenote: VIII. Contra Manichaeos dicit quae flagitia semper detestanda, quae facinora.] 15. Numquid aliquando aut alicubi injustum est [Sidenote: Mat. 22, 37-39.]_diligere Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, et diligere proximum tanquam seipsum_? Itaque flagitia quae sunt contra naturam, ubique ac semper detestanda atque punienda sunt, qu
PREV.   NEXT  
|<   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61  
62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   >>   >|  



Top keywords:

aliquid

 

quibus

 

ubique

 

Sidenote

 
membro
 

flagitia

 

Numquid

 

tempora

 

aliter

 

semper


praecepit

 

licuisse

 

justis

 
omnibus
 
diligere
 
detestanda
 

experti

 

servirent

 

justitiam

 

oculos


intuebar

 

undique

 

feriebant

 
sublimius
 

advertebam

 

excellentius

 
videbam
 
ubilibet
 

homines

 
sancti

habebat
 

ponere

 
eumdem
 

canebam

 
aliquo
 

carmina

 

quemlibet

 
habere
 

licebat

 

cantabam


inspiraret

 
injustum
 

alicubi

 

aliquando

 
Manichaeos
 

facinora

 

contra

 

Itaque

 
naturam
 

punienda