m qui est contra naturam_; aut rei tenentur, animo et verbis
saevientes adversus te, et [Sidenote: Act. 9, 5.]_adversus stimulum
calcitrantes_; aut cum disruptis limitibus humanae societatis, laetantur
audaces privatis conciliationibus aut diremptionibus, prout quidque
delectaverit aut offenderit. Et ea fiunt cum tu derelinqueris, fons vitae,
qui es unus et verus creator et rector universitatis; et privata superbia
diligitur in parte[49] unum falsum. Itaque pietate humili reditur in te, et
purgas nos a consuetudine mala, et propitius es peccatis confitentium, et
[Sidenote: Ps. 101, 21.]_exaudis gemitus compeditorum_, et solvis a
vinculis quae nobis fecimus, si jam non erigamus adversus te cornua falsae
libertatis, [Sidenote: Ps. 74, 5, 6.]avaritia[50] plus habendi, et damno
totum amittendi; amplius amando proprium nostrum, quam te omnium bonum.
[Sidenote: IX. Discrimen inter peccata, et inter Dei judicium et hominum.]
17. Sed inter flagitia et facinora et tam multas iniquitates, sunt peccata
proficientium, quae a bene judicantibus et vituperantur ex regula
perfectionis, et laudantur spe frugis, sicut {39} herba segetis. Et sunt
quaedam similia vel flagitio vel facinori, et non sunt peccata; quia nec te
offendunt Dominum Deum nostrum, nec sociale consortium: cum conciliantur
aliqua in usum vitae congrua tempori, et incertum est an libidine habendi;
aut puniuntur corrigendi studio potestate ordinata, et incertum est an
libidine nocendi. Multa itaque facta quae hominibus improbanda viderentur,
testimonio tuo approbata sunt; et multa laudata ab hominibus, te teste
damnantur: cum saepe se aliter habet species facti, et aliter facientis
animus, atque articulus occulti[51] temporis. Cum vero aliquid tu repente
inusitatum et improvisum imperas, etiam si hoc aliquando vetuisti, quamvis
causam imperii tui pro tempore occultes, et quamvis contra pactum sit
aliquorum hominum societatis; quis dubitet esse faciendum[52], quando ea
justa est societas hominum, quae servit tibi? Sed beati qui te imperasse
sciunt. Fiunt enim omnia a servientibus tibi, vel ad exhibendum quod ad
praesens opus est, vel ad futura praenuntianda[53].
[Sidenote: X. Nugae Manichaeorum de terrae fructibus.]
18. Haec ego nesciens, irridebam illos sanctos servos et Prophetas tuos. Et
quid agebam cum irridebam eos[54], nisi ut irriderer abs te; sensim atque
paulatim perductus ad eas nugas, ut crederem ficum[55] plorare cum
decerpitur, et matrem {40} ejus arbore
|