FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71  
72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   >>   >|  
iderium perveniendi habent. Numquid in dolore amissae rei et luctu quo tunc operiebar? Neque enim sperabam reviviscere illum, aut {51} hoc petebam lacrymis; sed tantum dolebam et flebam. Miser enim eram, et amiseram gaudium meum. An et fletus res amara est, et prae fastidio rerum quibus prius fruebamur, et tunc dum ab eis abhorremus, delectat? [Sidenote: VI. Quantus ex amici morte dolor.] 11. Quid autem ista loquor? Non enim tempus quaerendi nunc est, sed confitendi tibi. Miser eram, et miser est omnis animus vinctus amicitia rerum mortalium; et dilaniatur cum eas amittit, et tunc sentit miseriam qua miser est et antequam amittat eas. Sic ego eram illo tempore, et flebam amarissime, et requiescebam in amaritudine. Ita miser eram, et habebam chariorem illo amico meo vitam ipsam miseram[72]. Nam quamvis eam mutare vellem, nollem tamen amittere magis quam illum. Et nescio an vellem vel pro illo, sicut de Oreste et Pylade traditur, si non fingitur, qui vellent pro invicem vel simul mori, quia morte pejus eis erat non simul vivere. Sed in me nescio quis affectus nimis huic contrarius ortus erat; et taedium vivendi erat in me gravissimum, et moriendi metus. Credo quo magis illum amabam, eo magis mortem, quae mihi eum abstulerat, tanquam atrocissimam inimicam, oderam et timebam; et eam repente consumpturam omnes homines putabam, quia illum potuit. Sic eram omnino, memini. Ecce cor meum, Deus meus: ecce intus vide quia memini, spes mea, qui me mundas a talium affectionum immunditia, dirigens [Sidenote: Ps. 24, 15.]_oculos meos ad te_, et _evellens de laqueo pedes meos_. Mirabar enim caeteros mortales vivere, quia ille, quem quasi non moriturum dilexeram, mortuus erat; et me magis, quia illi alter eram, vivere illo mortuo mirabar. Bene quidam dixit de amico suo: "Dimidium animae meae[73]." Nam ego sensi animam meam et animam illius unam fuisse animam in duobus corporibus[74]: et ideo mihi horrori erat vita, quia nolebam dimidius vivere; et ideo forte mori metuebam, ne totus ille moreretur quem multum amaveram[75]. {52} [Sidenote: VII. Impatientia doloris mutat locum.] 12. O dementiam nescientem diligere homines humaniter! o stultum hominem immoderate humana patientem, quod ego tunc eram! Itaque aestuabam, suspirabam, flebam, turbabar; nec requies erat, nec consilium. Portabam enim conscissam* et cruentam animam meam, impatientem a me portari; et ubi eam ponerem non inveniebam. Non in amoenis nemoribus, non in ludis atque
PREV.   NEXT  
|<   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71  
72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   >>   >|  



Top keywords:

vivere

 

animam

 

flebam

 

Sidenote

 

nescio

 

vellem

 
memini
 

homines

 

omnino

 

mortales


putabam
 

mortuo

 

repente

 

mortuus

 

consumpturam

 

moriturum

 

dilexeram

 

potuit

 
Mirabar
 

oculos


mundas

 
talium
 

affectionum

 

immunditia

 

mirabar

 
dirigens
 

caeteros

 
laqueo
 

evellens

 

illius


humana

 

immoderate

 

hominem

 

patientem

 

aestuabam

 

Itaque

 

stultum

 
dementiam
 

nescientem

 

humaniter


diligere
 
suspirabam
 

turbabar

 
inveniebam
 
ponerem
 
amoenis
 

nemoribus

 

portari

 

consilium

 

requies