FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37  
38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   >>   >|  
i tuo {7} Altissime_: quia Deus es omnipotens et bonus, etiamsi sola ista fecisses, quae nemo alius potest facere, nisi tu, une, a quo est omnis modus; formosissime, qui formas omnia, et lege tua ordinas omnia. Hanc ergo aetatem, Domine, qua me vixisse* non memini, de qua aliis credidi, et quam me egisse ex aliis infantibus conjeci, quanquam ista multum fida conjectura sit, piget me annumerare huic vitae meae, qua vivo in hoc saeculo. Quantum enim attinet ad oblivionis meas tenebras, par illi est qua vixi in matris utero. Quod si et* [Sidenote: Ps. 50, 7.]_in iniquitate conceptus sum et in peccatis me mater mea in uteru aluit_; ubi, oro te, Deus meus, ubi, Domine, ego servus tuus, ubi aut quando innocens fui? Sed ecce omitto illud tempus: et quid mihi jam cum eo est, eujus nulla vestigia recolo? [Sidenote: VIII. Unde puer loqui didicerit.] 13. Nonne ab infantia huc pergens veni in pueritiam; vel potius ipsa in me venit, et successit infantiae? Nec discessit illa: quo enim abiit? et tamen jam non erat. Non enim eram infans qui non farer, sed jam puer loquens eram. Et memini hoc; et unde loqui didicerim, post adverti. Non enim docebant me majores homines praebentes mihi verba certo aliquo ordine doctrinae, sicut paulo post litteras: sed ego ipse mente quam dedisti mihi, Deus meus, cum gemitibus et vocibus variis, et variis membrorum motibus edere vellem sensa cordis mei ut voluntati pareretur, nec valerem quae volebam omnia, nec quibus volebam omnibus, praesonabam memoria*; cum ipsi appellabant rem aliquam, et cum secundum eam vocem corpus ad aliquid movebant, videbam et tenebam hoc ab eis vocari rem illam, quod sonabant, cum eam vellent ostendere. Hoc autem eos velle ex motu corporis aperiebatur, tanquam verbis naturalibus omnium gentium, quae fiunt vultu et nutu oculorum, caeterorumque membrorum actu, et sonitu vocis indicante affectionem animi, in petendis, habendis, rejiciendis, fugiendisve rebus. Ita verba in variis sententiis, locis suis posita, et crebro audita, quarum rerum signa essent, paulatim colligebam, measque jam voluntates edomito in eis signis ore, per haec enuntiabam. Sic cum his inter quos eram, voluntatum enuntiandarum signa communicavi, et vitae humanae procellosam societatem altius ingressus sum, pendens ex parentum auctoritate, nutuque majorum hominum. {8} [Sidenote: IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.] 14. Deus, Deus meus, quas ibi miserias expertus sum et ludifica
PREV.   NEXT  
|<   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37  
38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   >>   >|  



Top keywords:

variis

 

Sidenote

 

volebam

 

memini

 

membrorum

 

Domine

 

sonabant

 

ostendere

 

vellent

 

dedisti


tenebam

 

gemitibus

 

vocari

 

tanquam

 

aperiebatur

 

verbis

 

naturalibus

 

omnium

 
corporis
 

miserias


vocibus

 
movebant
 

valerem

 

vellem

 

quibus

 

omnibus

 

expertus

 

pareretur

 

cordis

 
praesonabam

memoria
 

corpus

 

aliquid

 

voluntati

 
ludifica
 
secundum
 
motibus
 

appellabant

 
gentium
 

aliquam


videbam

 

voluntatum

 

enuntiabam

 

voluntates

 

measque

 

edomito

 

signis

 

litterarum

 

enuntiandarum

 

auctoritate