re et amari? Sed non tenebatur
modus ab animo usque ad animum quatenus est luminosus* limes amicitiae; sed
exhalabantur nebulae de limosa concupiscentia carnis et scatebra
pubertatis, et obnubilabant atque offuscabant cor meum, ut non
discerneretur serenitas dilectionis a caligine libidinis. Utrumque in
confuso aestuabat, et rapiebat imbecillam aetatem per abrupta cupiditatum,
atque mersabat gurgite flagitiorum. Invaluerat super me ira tua, et
nesciebam. Obsurdueram* stridore catenae mortalitatis meae, poena superbiae
animae meae; et ibam longius a te, et sinebas; et jactabar, et effundebar,
et diffluebam, et ebulliebam per fornicationes meas, et tacebas. {19} O
tardum gaudium meum! Tacebas tunc, et ego ibam porro longe a te in plura et
plura sterilia semina dolorum, superba dejectione, et inquieta lassitudine.
3. Quis mihi modularetur* aerumnam meam, et novissimarum rerum fugaces
pulchritudines in usum verteret, earumque suavitatibus metas praefigeret,
ut usque ad conjugale littus exaestuarent fluctus aetatis meae, si
tranquillitas in eis non poterat esse, fine procreandorum liberorum
contenta, sicut praescribit lex tua, Domine, qui formas etiam propaginem
mortis nostrae*, potens imponere lenem manum ad temperamentum spinarum a
paradiso tuo seclusarum? Non enim longe est a nobis omnipotentia tua, etiam
cum longe sumus a te. Aut certe sonitum nubium tuarum vigilantius
adverterem: [Sidenote: 1 Cor. 7, 28.] _Tribulationem autem carnis habebunt
hujusmodi; ego autem vobis parco_; et, [Sidenote: ver. 1.] _Bonum est
homini mulierem non tangere_; et, [Sidenote: ver. 32, 33.]_Qui sine uxore
est, cogitat ea quae sunt Dei, quomodo placeat Deo: qui autem matrimonio
junctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori_. [Sidenote:
Mat. 19, 12.]Has ergo voces exaudirem vigilantior, et abscisus propter
regnum coelorum, felicior exspectarem amplexus tuos.
4. Sed efferbui miser, sequens impetum fluxus mei relicto te; et excessi
omnia legitima tua, nec evasi flagella tua: quis enim hoc mortalium? Nam tu
semper aderas misericorditer saeviens, et amarissimis aspergens
offensionibus omnes illicitas jucunditates meas, ut ita quaererem sine
offensione jucundari; et ubi hoc possem, non invenirem quidquam, praeter
te, Domine, praeter te [Sidenote: Ps. 93, 20.]_qui fingis[27] dolorem in
praecepto_, et percutis ut sanes, et occidis nos ne moriamur abs te.
[Sidenote: Deut. 32, 39.]Ubi eram, et quam longe exsulabam a deliciis domus
tua
|