FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70  
71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   >>   >|  
t ille febribus, jacuit diu sine sensu in sudore letali. Et cum desperaretur, baptizatus est nesciens, me non curante, et praesumente id retinere potius animam ejus quod a me acceperat, non quod in nescientis corpore fiebat. Longe autem aliter erat; nam recreatus est et salvus factus. Statimque ut primum cum eo loqui potui (potui autem mox ut ille potuit, quando non discedebam, et nimis pendebamus ex invicem), tentavi apud illum irridere, tanquam et illo irrisuro[70] mecum Baptismum quem {50} acceperat mente atque sensu absentissimus, sed tamen jam se accepisse didicerat. At ille ita me exhorruit ut inimicum, admonuitque mirabili et repentina libertate, ut si amicus esse vellem, talia sibi dicere desinerem. Ego autem stupefactus atque turbatus, distuli omnes motus meos, ut convalesceret prius, essetque idoneus viribus valetudinis cum quo agere possem quod vellem. Sed ille abreptus dementiae meae, ut apud te servaretur consolationi meae, post paucos dies, me absente, repetitur febribus et defungitur. 9. Quo dolore contenebratum est cor meum; et quidquid aspiciebam, mors erat. Et erat mihi patria supplicium, et paterna domus mira infelicitas; et quidquid cum illo communicaveram, sine illo in cruciatum immanem verterat. Expetebant eum undique oculi mei, et non dabatur mihi; et oderam omnia, quia non haberent eum, nec mihi jam dicere poterant: Ecce veniet, sicut cum viveret, quando absens erat. Factus eram ipse mihi magna quaestio, et interrogabam [Sidenote: Ps. 41, 6.]_animam meam quare tristis esset_, et _quare conturbaret me_ valde; et nihil noverat respondere mihi. Et si dicebam, _Spera in Deum_; juste non obtemperabat: quia verior erat et melior homo quem charissimum amiserat, quam phantasma[71] in quod sperare jubebatur. Solus fletus erat dulcis mihi et successerat amico meo in deliciis animi mei. [Sidenote: V. Cur fletus dulcis miseris.] 10. Et nunc, Domine, jam illa transierunt, et tempore lenitum est vulnus meum. Possumne audire abs te qui veritas es, et admovere aurem cordis mei ori tuo, ut dicas mihi cur fletus dulcis sit miseris? An tu, quamvis ubique adsis, longe abjecisti a te miseriam nostram? Et tu in te manes; nos autem in experimentis volvimur. Et tamen nisi ad aures tuas ploraremus, nihil residui de spe nostra fieret. Unde igitur suavis fructus de amaritudine vitae carpitur, gemere et flere, et suspirare et conqueri? An hoc ibi* dulce est, quod speramus exaudire te? Recte istud in precibus, quia des
PREV.   NEXT  
|<   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70  
71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   >>   >|  



Top keywords:

fletus

 

dulcis

 

quando

 

dicere

 

miseris

 

quidquid

 

vellem

 

acceperat

 

animam

 

febribus


Sidenote

 

sperare

 

jubebatur

 

phantasma

 

Factus

 

absens

 

viveret

 

veniet

 
deliciis
 

successerat


quaestio

 
Domine
 

noverat

 

respondere

 

dicebam

 

conturbaret

 

amiserat

 

interrogabam

 

tristis

 
charissimum

obtemperabat
 

verior

 

melior

 

cordis

 
fieret
 
igitur
 
suavis
 

amaritudine

 
fructus
 

nostra


ploraremus

 

residui

 

carpitur

 

exaudire

 

speramus

 

precibus

 

gemere

 

suspirare

 

conqueri

 

volvimur