FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39  
40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   >>   >|  
in certamine pilae a collusore meo superabar? [Sidenote: X. Amore lusus et spectaculorem avocatur a litterarum studio.] 16. Et tamen peccabam, Domine Deus, ordinator et creator omnium rerum naturalium, peccatorum autem tantum ordinator[13]: Domine Deus meus, peccabam faciendo contra praecepta parentum et magistrorum illorum. Poteram enim postea bene uti litteris, quas volebant ut discerem quocumque animo illi mei. Non enim meliora eligens, inobediens eram, sed amore ludendi, amans in certaminibus superbas victorias, et scalpi aures meas falsis fabellis, quo prurirent ardentius, eadem curiositate magis magisque per oculos emicante in spectacula* ludosque majorum; quos tamen qui edunt, ea dignitate praediti excellunt, ut hoc pene omnes optent parvulis suis: quos tamen caedi libenter patiuntur, si spectaculis talibus impediuntur a studio, quo eos ad talia edenda cupiunt pervenire. Vide ista, Domine, misericorditer, et libera nos jam invocantes te; libera etiam eos qui nondum te invocant, ut invocent te, et liberes eos. [Sidenote: XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.] 17. Audieram enim ego adhuc puer de vita aeterna nobis promissa per humilitatem[14] Domini Dei nostri descendentis ad superbiam nostram; et signabar jam signo crucis ejus, et condiebar ejus sale[15], jam inde ab utero matris meae, quae {10} multum speravit in te. Vidisti, Domine, cum adhuc puer essem, et quodam die pressu stomachi* repente aestuarem pene moriturus; vidisti, Deus meus, quoniam custos meus jam eras, quo motu animi et qua fide baptismum Christi tui Dei et Domini mei flagitavi a pietate matris meae, et matris omnium nostrum Ecclesiae tuae. Et conturbata mater carnis meae, quoniam et sempiternam salutem meam charius parturiebat corde casto in fide tua, jam curaret festinabunda ut Sacramentis salutaribus initiarer et abluerer, te, Domine Jesu, confitens in remissionem peccatorum, nisi statim recreatus essem. Dilata est itaque mundatio mea, quasi necesse esset ut adhuc sordidarer, si viverem; quia videlicet post lavacrum illud major et periculosior in sordibus delictorum reatus foret. Ita jam credebam, et illa et omnis domus, nisi pater solus, qui tamen non evicit in me jus maternae pietatis, quominus in Christum crederem, sicut ille nondum crediderat. Nam illa satagebat ut tu mihi pater esses, Deus meus, potius quam ille: et in hoc adjuvabas eam ut superaret virum, cui melior serviebat; quia et in hoc tibi
PREV.   NEXT  
|<   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39  
40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   >>   >|  



Top keywords:

Domine

 

matris

 

libera

 

nondum

 
quoniam
 

ordinator

 

peccabam

 

Domini

 

omnium

 

peccatorum


studio

 

Sidenote

 

pietate

 
Christi
 
flagitavi
 
parturiebat
 

salutem

 

sempiternam

 

carnis

 

charius


Ecclesiae

 

conturbata

 

nostrum

 
aestuarem
 

multum

 

speravit

 
Vidisti
 
condiebar
 

quodam

 
custos

vidisti
 

moriturus

 
pressu
 

stomachi

 
repente
 

baptismum

 

statim

 
pietatis
 

maternae

 

quominus


Christum

 
crederem
 

credebam

 

evicit

 
crediderat
 

superaret

 

melior

 

serviebat

 
adjuvabas
 

satagebat