FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64  
65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   >>   >|  
m lacrymis lacteis? Quam tamen ficum si comedisset aliquis sanctus, alieno[56] sane, non suo scelere decerptam, misceret visceribus, et anhelaret de illa angelos, imo vero particulas[57] Dei, gemendo in oratione atque {41} ructando[58]: quae particulae summi et veri Dei ligatae fuissent in illo pomo, nisi electi[59] sancti dente ac ventre solverentur. Et credidi miser magis esse misericordiam praestandam fructibus terrae, quam hominibus, propter quos nascerentur. Si quis enim esuriens[60] peteret, qui Manichaeus non esset, quasi {42} capitali supplicio damnanda buccella videretur, si ei daretur. [Sidenote: XI. Planctus et somnium matris de filio.] 19. Et [Sidenote: Ps. 143, 7.]_misisti manum tuam ex alto_, et de hac profunda caligine [Sidenote: Ps. 85, 13.]_eruisti animam meam_, cum pro me fleret ad te mater mea fidelis tua, amplius quam flent matres corporea funera. Videbat enim illa mortem meam ex fide et spiritu, quem habebat ex te; et exaudisti eam, Domine. Exaudisti eam, nec despexisti lacrymas ejus, cum profluentes rigarent terram sub oculis ejus, in omni loco orationis ejus; exaudisti eam. Nam unde illud somnium, quo eam consolatus es, ut vivere me concederet* et habere secum eamdem mensam in domo; quod nolle coeperat, aversans et detestans blasphemias erroris mei? Vidit enim stantem se in quadam regula lignea, et advenientem ad se juvenem splendidum, hilarem atque arridentem sibi, cum illa esset moerens et moerore confecta: qui cum causas quaesisset ab ea moestitiae suae quotidianarumque lacrymarum, docendi, ut assolet, non discendi gratia, atque illa respondisset perditionem meam se plangere; jussisse illum quo secura esset, atque admonuisse ut attenderet et videret, ubi esset illa, ibi esse et me. Quod illa ubi attendit, vidit me juxta se in eadem regula stantem. Unde hoc, nisi quia erant aures tuae ad cor ejus? O tu, bone omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum, tanquam solum cures; et sic omnes, tanquam singulos! 20. Unde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum visum, et ego ad id trahere conarer, ut illa se potius non desperaret futuram esse quod eram; continuo sine aliqua haesitatione, "Non, inquit: non enim mihi dictum est, Ubi ille, ibi et tu; sed, Ubi tu, ibi et ille." Confiteor tibi, Domine, recordationem meam quantum recolo, quod saepe non tacui, amplius me isto per matrem vigilantem responso tuo, quod tam vicina interpretationis falsitate turbata non est, et tam cito vidit quod videndum
PREV.   NEXT  
|<   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64  
65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

regula

 

tanquam

 

exaudisti

 

Domine

 

stantem

 
somnium
 

amplius

 

gratia

 

assolet


lacrymarum
 

docendi

 

discendi

 

jussisse

 

admonuisse

 

attenderet

 

videret

 

secura

 
perditionem
 

plangere


quotidianarumque

 
respondisset
 

causas

 

erroris

 

blasphemias

 
quadam
 

detestans

 
aversans
 

mensam

 

eamdem


lacrymis

 

coeperat

 

lignea

 

advenientem

 

attendit

 

confecta

 

quaesisset

 
moestitiae
 

moerore

 

moerens


splendidum
 
juvenem
 

hilarem

 
arridentem
 
dictum
 
Confiteor
 

quantum

 

recordationem

 

inquit

 

continuo