FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41  
42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   >>   >|  
e, et factum est, et habeo illud ut et legam si quid scriptum invenio, et scribam ipse si quid volo, quam illae quibus tenere cogebar Aeneae nescio cujus errores, oblitus errorum meorum; et plorare Didonem mortuam, quia se occidit ob amorem, cum interea meipsum in his a te morientem, Deus vita mea, siccis oculis ferrem miserrimus. 21. Quid enim miserius misero non miserante seipsum, et flente Didonis mortem, quae fiebat amando Aeneam; non flente autem mortem suam, quae fiebat non amando te, Deus lumen cordis mei, et panis oris intus animae meae, et virtus maritans mentem meam[16] et sinum cogitationis meae? Non te amabam, et fornicabar abs te, et fornicanti sonabat undique, Euge, euge. Amicitia enim mundi hujus, fornicatio est abs te[17]; et Euge, euge dicitur, ut pudeat si non ita homo sit. Et haec non flebam, sed flebam Didonem "exstinctam, ferroque extrema secutam[18]," sequens ipse extrema condita tua, relicto te, et terra* iens in terram: et si prohiberer ea legere, dolerem, quia non legerem quod dolerem. Talis dementia {12} honestiores et uberiores litterae putantur, quam illae quibus legere et scribere didici. 22. Sed nunc in anima mea clamet Deus meus, et veritas tua dicat mihi: Non est ita, non est ita; melior est prorsus doctrina illa prior. Nam ecce paratior sum oblivisci errores Aeneae, atque omnia ejusmodi, quam scribere et legere. At enim vela pendent liminibus grammaticarum scholarum: sed non illa magis honorem secreti, quam tegumentum erroris significant. Non clament adversus me, quos jam non timeo, dum confiteor tibi quae vult anima mea, Deus meus, et acquiesco in reprehensione malarum viarum mearum, ut diligam bonas vias tuas. Non clament adversum me venditores grammaticae vel emptores: quia si proponam eis, interrogans utrum verum sit quod Aeneam aliquando Carthaginem venisse Poeta dicit; indoctiores se nescire respondebunt, doctiores autem etiam negabunt verum esse. At si quaeram quibus litteris scribatur Aeneae nomen, omnes mihi, qui haec didicerunt, verum respondebunt; secundum id pactum et placitum, quo inter se homines ista signa firmarunt. Item, si quaeram quid horum majore vitae hujus incommodo quisque obliviscatur, legere et scribere, an poetica illa figmenta; quis non videat quid responsurus sit, qui non est penitus oblitus sui? Peccabam ergo puer cum illa inania istis utilioribus amore praeponebam, vel potius ista oderam, illa amabam. Jamvero unum et unum duo, duo et duo quatuor, odiosa c
PREV.   NEXT  
|<   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41  
42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   >>   >|  



Top keywords:

legere

 
Aeneae
 

quibus

 
scribere
 

amabam

 

flente

 
respondebunt
 

amando

 

fiebat

 

Aeneam


mortem

 
quaeram
 

dolerem

 

clament

 

flebam

 

extrema

 

Didonem

 
errores
 

oblitus

 

viarum


mearum

 

acquiesco

 

malarum

 

reprehensione

 

praeponebam

 
grammaticae
 
inania
 

emptores

 
venditores
 

adversum


utilioribus
 

diligam

 

confiteor

 

odiosa

 
honorem
 

secreti

 

tegumentum

 

scholarum

 
grammaticarum
 

pendent


liminibus

 
quatuor
 

erroris

 

proponam

 

potius

 
significant
 

Jamvero

 
oderam
 

adversus

 

didicerunt