FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72  
73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   >>   >|  
cantibus, nec in suave olentibus locis, nec in conviviis apparatis, neque in voluptate cubilis et lecti, non denique in libris atque carminibus acquiescebat. Horrebant omnia, et ipsa lux; et quidquid non erat quod ille erat, improbum et odiosum erat, praeter gemitum et lacrymas. Nam in eis solis aliquantula requies. Ubi autem inde auferebatur anima mea, onerabat me grandis sarcina miseriae. Ad te*, Domine, levanda erat et curanda, sciebam; sed nec volebam, nec valebam, eo magis quia non mihi eras aliquid solidum et firmum, cum de te cogitabam. Non enim tu eras, sed vanum phantasma[76], et error meus erat Deus meus. Si conabar eam ibi ponere ut requiesceret, per inane labebatur, et iterum ruebat super me; et ego mihi remanseram infelix locus, ubi nec esse possem, nec inde recedere. Quo enim cor meum fugeret a corde meo? quo a me ipso fugerem? quo me non sequerer? Et tamen fugi de patria. Minus enim eum quaerebant oculi mei, ubi videre non solebant; atque a Thagastensi oppido veni Carthaginem. [Sidenote: VIII. Tempus et amicorum colloquia dolori medentur.] 13. Non vacant tempora, nec otiose volvuntur; per sensus nostros faciunt in animo mira opera. Ecce veniebant et praeteribant de die in diem, et veniendo et praetereundo inserebant mihi species alias et alias memorias, et paulatim resarciebant me pristinis generibus delectationum, quibus cedebat dolor meus ille; sed succedebant non quidem dolores alii, causae tamen aliorum dolorum[77]. Nam unde me facillime et in intima dolor ille penetraverat, nisi quia [Sidenote: fors. Job 16, 14.]_fuderam in arenam animam meam_, diligendo moriturum ac si non moriturum? Maxime quippe me reparabant atque recreabant aliorum amicorum solatia, cum quibus amabam quod pro te amabam: et hoc erat ingens fabula et longum mendacium, cujus adulterina confricatione corrumpebatur mens nostra pruriens in auribus. Sed illa mihi fabula non moriebatur, si quis amicorum meorum moreretur. Alia erant quae in eis {53} amplius capiebant animum: colloqui et corridere, et vicissim benevole obsequi; simul legere libros dulciloquos, simul nugari, et simul honestari; dissentire interdum sine odio, tanquam ipse homo secum, atque ipsa rarissima dissensione condire consensiones plurimas; docere aliquid invicem, aut discere ab invicem; desiderare absentes cum molestia, suscipere venientes cum laetitia: his atque hujusmodi signis a corde amantium et redamantium procedentibus per os, per linguam, per oculos, et mil
PREV.   NEXT  
|<   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72  
73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   >>   >|  



Top keywords:

amicorum

 

aliquid

 

fabula

 

Sidenote

 

moriturum

 

aliorum

 
amabam
 

invicem

 

quibus

 

solatia


adulterina
 

reparabant

 

Maxime

 

confricatione

 

quippe

 

longum

 

mendacium

 

ingens

 
recreabant
 

succedebant


cedebat

 
quidem
 

dolores

 

causae

 

delectationum

 
generibus
 

species

 
inserebant
 

memorias

 

paulatim


pristinis

 

resarciebant

 

dolorum

 

fuderam

 

arenam

 

animam

 

corrumpebatur

 
facillime
 

intima

 

penetraverat


diligendo
 
docere
 

plurimas

 
discere
 
desiderare
 
consensiones
 

condire

 

tanquam

 

dissensione

 

rarissima