FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55  
56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   >>   >|  
nsibilium. Sed si non haberent animam, non utique amarentur. Amare et amari dulce mihi erat, magis si et amantis corpore fruerer. Venam igitur amicitiae comquinabam sordibus concupiscentiae, candoremque ejus obnubilabam de tartaro libidinis*; et tamen foedus atque inhonestus, elegans et urbanus esse gestiebam abundanti vanitate. Rui etiam in amorem quo cupiebam capi. Deus meus, misericordia mea, quanto felle mihi suavitatem illam, et quam bonus aspersisti! quia et amatus sum, et perveni occulte ad vinculum fruendi, et colligabar laetus aerumnosis nexibus, ut caederer virgis ferreis ardentibus zeli, et suspicionum, et timorum, et irarum, atque rixarum. [Sidenote: II. Amavit spectacula tragica.] 2. Rapiebant me spectacula theatrica, plena imaginibus miseriarum mearum, et fomitibus ignis mei. Quid est quod ibi homo vult dolere, cum spectat luctuosa atque tragica, quae tamen pati ipse nollet? Et tamen pati vult ex eis dolorem spectator, et dolor ipse est voluptas ejus. Quid est, {28} nisi miserabilis insania*? Nam eo magis eis movetur quisque, quo minus a talibus affectibus sanus est: quanquam cum ipse patitur, miseria; cum aliis compatitur, misericordia dici solet[33]. Sed qualis tandem misericordia in rebus fictis et scenicis? Non enim ad subveniendum provocatur auditor; sed tantum ad dolendum invitatur: et actori* earum imaginum amplius favet, cum amplius dolet. Et si calamitates illae hominum vel antiquae vel falsae sic agantur, ut qui spectat non doleat; abscedit inde fastidiens et reprehendens: si autem doleat, manet intentus, et gaudens lacrymatur. 3. Ergo amantur et dolores*? Certe omnis homo gaudere vult. An cum miserum neminem esse libeat, libet tamen esse misericordem; quod quia non sine dolore est, hac una causa amantur dolores? Et hoc de illa vena amicitiae est. Sed quo vadit? quo fluit? Utquid decurrit in torrentem picis bullientis aestus* immanes tetrarum libidinum, in quos ipsa mutatur et vertitur per nutum proprium de coelesti serenitate detorta atque dejecta? Repudietur ergo misericordia? Nequaquam. Ergo amentur dolores aliquando. Sed cave immunditiam, anima mea, sub tutore Deo meo, [Sidenote: Dan. 3, 52. Vulg.]_Deo patrum nostrorum, et laudabili et superexaltato in omnia saecula_; cave immunditiam. Neque enim nunc non misereor; sed tunc in theatris congaudebam amantibus, cum sese fruebantur per flagitia, quamvis haec imaginarie gererent* in ludo spectaculi. Cum autem sese amittebant, quasi misericors
PREV.   NEXT  
|<   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55  
56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   >>   >|  



Top keywords:

misericordia

 

dolores

 

doleat

 

spectat

 

Sidenote

 

amplius

 
spectacula
 

tragica

 

immunditiam

 

amicitiae


amantur
 

gaudere

 

neminem

 

dolore

 

misericordem

 

miserum

 

libeat

 

gaudens

 
calamitates
 

hominum


antiquae

 
imaginum
 

dolendum

 

tantum

 

invitatur

 
actori
 

falsae

 
intentus
 

lacrymatur

 

reprehendens


fastidiens

 

agantur

 

abscedit

 

tetrarum

 

saecula

 

misereor

 

superexaltato

 
laudabili
 

nostrorum

 

patrum


theatris
 
congaudebam
 

spectaculi

 
amittebant
 
misericors
 
gererent
 

imaginarie

 

fruebantur

 

amantibus

 

flagitia