FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54  
55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   >>   >|  
singulos homines, cum alius nemo praesens est, vincit risus aliquando, si aliquid nimie ridiculum, vel sensibus occurrit*, vel animo. At ego illud solus non facerem, non facerem omnino solus. Ecce est coram te, Deus meus, viva recordatio animae meae. Solus non facerem furtum illud, in quo me non libebat id quod furabar, sed quia furabar: quod me solum facere prorsus non liberet, nec facerem. O nimis inimica amicitia, seductio mentis investigabilis, ex ludo et joco nocendi aviditas, et alieni damni appetitus; nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine; sed cum dicitur: Eamus, faciamus; et pudet non esse impudentem. [Sidenote: X. In Deo omne bonum.] 18. Quis exaperit istam tortuosissimam et implicatissimam nodositatem? Foeda est; nolo in eam intendere, nolo eam videre. Te volo, justitia et innocentia, pulchra et decora honestis luminibus, et insatiabili satietate. Quies est apud te valde, et vita imperturbabilis. Qui intrat in te, [Sidenote: Mat. 25, 21.]_intrat in gaudium Domini sui_; et non timebit, et habebit se optime in optimo. Defluxi abs te ego, et erravi, Deus meus, nimis devius a stabilitate tua in adolescentia, et factus sum mihi regio egestatis. * * * * * {27} LIBER TERTIUS. De annis aetatis illius decimo septimo, decimo octavo, et decimo nono transactis Carthagine, ubi dum studiorum gratia commorabatur, spectaculis et flagitiis ultro se dedit. Ciceronis Hortensio in amorem sapientiae accenditur. Eam superbe quaerens, in Manichaeorum haeresin incurrit, quorum dum hic obiter errores et ineptias exagitat, de flagitiis et facinoribus, et de vera justitia disserit luculenter. Uberes ac perennes pro filio lachrymas fundens Monnica de futura ejus resipiscentia certior fit, a Deo immisso somnio, et sancti cujusdam Episcopi responso. [Sidenote: I. Amore quem venabatur capitur.] 1. Veni Carthaginem; et circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum amorum. Nondum amabam, et amare amabam*, et secretiore indigentia oderam me minus indigentem. Quaerebam quod amarem, amans amare, et oderam securitatem, et viam sine muscipulis. Quoniam fames mihi erat intus ab interiore cibo teipso, Deus meus, et ea fame non esuriebam; sed eram sine desiderio alimentorum incorruptibilium: non quia plenus eis eram, sed quo inanior, eo fastidiosior. Et ideo non bene valebat anima mea; et ulcerosa projiciebat se foras miserabiliter scalpi avida contactu se
PREV.   NEXT  
|<   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54  
55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   >>   >|  



Top keywords:

facerem

 

Sidenote

 

decimo

 

oderam

 
amabam
 

furabar

 

justitia

 

intrat

 

flagitiis

 

luculenter


Uberes

 

perennes

 

Monnica

 
certior
 
immisso
 
sancti
 

somnio

 

resipiscentia

 

lachrymas

 

fundens


disserit

 

futura

 

errores

 
gratia
 

commorabatur

 

studiorum

 
accenditur
 
superbe
 

sapientiae

 
amorem

Ciceronis
 

Hortensio

 
spectaculis
 

quaerens

 
Manichaeorum
 

obiter

 

ineptias

 
exagitat
 

facinoribus

 

quorum


incurrit

 
Carthagine
 

haeresin

 

cujusdam

 
transactis
 

sartago

 

alimentorum

 

desiderio

 
incorruptibilium
 

plenus