FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42  
43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   >>   >|  
antio mihi erat; et dulcissimum spectaculum vanitatis equus ligneus plenus armatis, et Trojae incendium, atque ipsius umbra Creusae[19]. [Sidenote: XIV. Litteras Graecas oderat.] 23. Cur ergo Graecam etiam grammaticam oderam talia cantantem? Nam et Homerus peritus texere tales fabellas, et dulcissime vanus est, et mihi tamen amarus erat puero. Credo etiam Graecis pueris Virgilius ita sit, cum eum sic discere coguntur, ut ego illum. Videlicet difficultas*, difficultas omnino ediscendae peregrinae linguae, quasi felle aspergebat omnes suavitates Graecas fabulosarum narrationum. Nulla enim verba illa noveram, et saevis terroribus ac poenis ut nossem instabatur mihi vehementer. Nam et Latina aliquando infans utique nulla noveram; et tamen advertendo didici sine ullo metu atque cruciatu, inter etiam blandimenta nutricum, {13} et joca arridentium, et laetitias alludentium. Didici vero illa sine poenali onere urgentium, cum me urgeret cor meum ad parienda concepta sua, quae non possem*, nisi aliqua verba didicissem, non a docentibus, sed a loquentibus, in quorum et ego auribus parturiebam quidquid sentiebam. Hinc satis elucet majorem habere vim ad discenda ista liberam curiositatem, quam meticulosam necessitatem. Sed illius fluxum haec restringit legibus tuis, Deus, legibus tuis a magistrorum ferulis usque ad tentationes martyrum; valentibus legibus tuis miscere salubres amaritudines, revocantes nos ad te a jucunditate pestifera, qua recessimus a te*. [Sidenote: XV. Precatio ad Deum.] 24. Exaudi, Domine, deprecationem meam ne deficiat anima mea sub disciplina tua; neque deficiam in confitendo tibi miserationes tuas, quibus eruisti me ab omnibus viis meis pessimis; ut dulcescas[20] mihi super omnes seductiones quas sequebar; et amem te validissime et amplexer manum tuam totis praecordiis meis, et eruas me ab omni tentatione usque in finem. Ecce enim tu, Domine, rex meus et Deus meus, tibi serviat quidquid utile puer didici; tibi serviat quod loquor, et scribo, et lego, et numero: quoniam cum vana discerem, tu disciplinam dabas mihi; et in eis vanis peccata delectationum mearum dimisisti mihi. Didici enim in eis multa verba utilia; sed et quae in rebus non vanis disci possunt: et ea via tuta est in qua pueri ambularent. [Sidenote: XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.] 25. Sed vae tibi, flumen moris humani! Quis resistet tibi? quamdiu non siccaberis? quousque volves Evae filios in mare magnum et formidolosum, qu
PREV.   NEXT  
|<   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42  
43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   >>   >|  



Top keywords:

legibus

 

Sidenote

 

noveram

 

Domine

 

difficultas

 

serviat

 
Didici
 

quidquid

 

Graecas

 

didici


pessimis
 

dulcescas

 

disciplina

 

confitendo

 

filios

 

volves

 

quibus

 

eruisti

 
miserationes
 

omnibus


deficiam

 
deprecationem
 

amaritudines

 

salubres

 

revocantes

 
pestifera
 

jucunditate

 
miscere
 

valentibus

 

magistrorum


ferulis

 

tentationes

 

martyrum

 

recessimus

 

deficiat

 

magnum

 

Precatio

 
formidolosum
 

Exaudi

 

amplexer


utilia
 
possunt
 

dimisisti

 
disciplinam
 
peccata
 
delectationum
 

mearum

 

flumen

 

erudiendae

 

juventutis