FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65  
66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   >>   >|  
fuit, quod ego certe, antequam dixisset, non {43} videram; etiam tum commotum fuisse, quam ipso somnio, quo feminae piae gaudium tanto post futurum, ad consolationem tunc praesentis sollicitudinis, tanto ante praedictum est. Nam novem ferme anni secuti sunt, quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum saepe surgere conarer, et gravius alliderer, volutatus sum: cum tamen illa vidua casta, pia et sobria, quales amas, jam quidem spe alacrior, sed fletu et gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me plangere ad te; et [Sidenote: Ps. 87, 3.]_intrabant in conspectum tuum preces ejus_, et me tamen dimittebas adhuc volvi et involvi illa caligine. [Sidenote: XII. Quale responsum mater Augustini accepit a quodam episcopo de ipsius conversione.] 21. Et dedisti alterum responsum interim, quod recolo. Nam et multa praetereo, propter quod propero ad ea quae me magis urgent confiteri tibi, et multa non memini. Dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum, quemdam episcopum nutritum in Ecclesia, et exercitatum in Libris tuis. Quem cum illa femina rogasset ut dignaretur mecum colloqui, et refellere errores meos, et dedocere me mala, ac docere bona (faciebat enim hoc, si quos forte idoneos invenisset); noluit ille, prudenter sane, quantum sensi postea. Respondit enim me adhuc esse indocilem, eo quod inflatus essem novitate haeresis illius, et nonnullis quaestiunculis[61] jam multos imperitos exagitassem, sicut illa indicaverat ei. "Sed sine, inquit, illum ibi, et tantum roga pro eo Dominum: ipse legendo reperiet quis ille sit error, et quanta impietas." Simul etiam narravit se quoque parvulum a seducta matre sua datum fuisse Manichaeis, et omnes pene non legisse tantum, verum etiam scriptitasse libros eorum; sibique apparuisse, nullo contra disputante et convincente, quam esset illa secta fugienda; {44} itaque fugisse. Quae cum ille dixisset, atque illa nollet acquiescere, sed instaret magis deprecando, et ubertim flendo, ut me videret, et mecum dissereret: ille jam substomachans taedio, "Vade, inquit, a me; ita vivas: fieri* non potest ut filius istarum lacrymarum pereat." Quod illa ita se accepisse, inter colloquia sua mecum saepe recordabatur, ac si de coelo sonuisset. * * * * * {45} LIBER QUARTUS. Pudet se Manichaeorum sectae addictum fuisse per novennium, atque alios secum in eumdem errorem pertraxisse; tum etiam consuluisse mathematico
PREV.   NEXT  
|<   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65  
66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   >>   >|  



Top keywords:

fuisse

 

tantum

 

inquit

 

responsum

 

Sidenote

 

alterum

 

dixisset

 

quanta

 

invenisset

 

impietas


prudenter

 

legendo

 

reperiet

 

seducta

 

postea

 

parvulum

 

quoque

 

narravit

 
multos
 

Respondit


idoneos

 
indocilem
 

noluit

 

quantum

 

indicaverat

 

nonnullis

 

illius

 

haeresis

 

exagitassem

 
imperitos

Dominum
 

inflatus

 

novitate

 

quaestiunculis

 
sibique
 
accepisse
 
colloquia
 

recordabatur

 
pereat
 

lacrymarum


potest

 

istarum

 

filius

 

sonuisset

 

eumdem

 

errorem

 

pertraxisse

 

mathematico

 

consuluisse

 

novennium