FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26  
27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   >>   >|  
aboraverint asseclae, quosque a Patrum studio absterret corruptelarum nescio quarundam suspicio. Quo ergo huic timori mederemur, codices Manuscriptos, quotquot Bibliothecae nostrae habent, contulimus; et textum Benedictinum pro fundamento quidem ponentes, varias etiam lectiones, quas notarunt {viii} Benedictini, sedulo pensitantes, codicum Oxoniensium quoque, in nova hac editione paranda, opem adhibuimus. Et quatuor quidem ex iis jamdudum in gratiam editorum Benedictinorum, hic illic collati erant; quod tamen, etsi non infide, negligentius tamen certe factum est. Quos cum accuratius contulissemus, e duobus eos fontibus profluxisse apparuit; et eorum quidem, quos literis ABCD insignivimus[2], tantam esse inter se affinitatem, ut ex uno Ms. eos exscriptos esse suborta sit suspicio; alias tamen, (etsi rarius in lectionibus majoris momenti,) adeo in diversa ierunt, ut ad unam potius, quam dicunt, "familiam" pertinere visi sint, quam ab uno exemplare desumpti. Codex autem reliquus E, ad aliam omnino familiam pertinet; adeo ut mirum sit eum qui codices BCDE olim contulerit, "codd. Anglicanis" toties hanc vel illam lectionem tribuerit, cum cod. E ut plurimum a caeteris diversam sistat. Indoles autem horum Mss. clarius nobis innotuit, inspectis Varr. Lectt., quas editor recentior Benedictinus D. Martin, suae Confessionum editioni (Parisiis 1741) subjecit, quippe qui Mss., quos adhibuerit, nominatim fere ubique adducat. Postquam ergo horum lectiones sedulo notaveramus, codd. ABCD maxime cum antiquissimo illo codice Germ. 1. (saeculi, sicut ille autumat, octavi, adeoque vix quadringentos post editas Confessiones annos descripto) congruere reperimus; E vero potius cum Bertinensi. Hi autem in libb. x. et xi universis, quater tantum, (quoad saltem lectiones utriusque notavit D. Martin,) inter se concordant; caeteris Mss. praecipuis, Gislen. Camer. Aquic. Torn. 1., cum utroque ut plurimum congruentibus, quoties a lectione vulgata discedant; ita tamen ut Germ. 2. plerumque cum Germ. 1. congruat, uterque vero, ut et Bertin., lectiones plures sibi proprias habeat. "Familias" ergo, quas vocant, duas admodum diversas exhibent. Codd. autem Oxon. ita cum utroque congruunt, ut in aliis rursus discedant, unde liquet eos e codicibus antiquis, his affinibus, potius quam ex ipsis fuisse derivatos; {ix} saepissime vero eas lectiones habent, quas Benedictini, tanto supellectile muniti, in "codd. antiquissimis" vel "optimis" exstare testati sunt. C
PREV.   NEXT  
|<   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26  
27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   >>   >|  



Top keywords:

lectiones

 

quidem

 

potius

 

caeteris

 

Benedictini

 

suspicio

 

sedulo

 

Martin

 

plurimum

 

discedant


codices

 

habent

 

utroque

 

familiam

 

editor

 

descripto

 

adeoque

 

congruere

 
reperimus
 

quadringentos


editas

 
Confessiones
 

editioni

 

ubique

 

adducat

 

Postquam

 

nominatim

 

adhibuerit

 

subjecit

 
recentior

quippe
 

notaveramus

 

Confessionum

 

saeculi

 
Parisiis
 
autumat
 
Benedictinus
 

codice

 
maxime
 

antiquissimo


octavi

 

tantum

 

rursus

 

liquet

 

codicibus

 

antiquis

 

congruunt

 

admodum

 

diversas

 

exhibent