FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43  
44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   >>   >|  
od vix transeunt qui lignum conscenderint[21]? Nonne ego in te legi et tonantem Jovem et adulterantem? Et utique non posset haec duo; sed actum est, ut haberet auctoritatem ad imitandum verum adulterium, lenocinante falso tonitruo. Quis autem penulatorum magistrorum audit aure sobria, ex eodem pulvere hominem clamantem et dicentem: "Fingebat haec Homerus, et humana ad "Deos transferebat; divina mallem ad nos[22]?" Sed verius {14} dicitur quod fingebat haec quidem ille; sed hominibus flagitiosis divina tribuendo, ne flagitia flagitia putarentur*, et ut quisquis ea fecisset, non homines perditos, sed coelestes deos videretur imitatus. 26. Et tamen, o flumen tartareum, jactantur in te filii hominum, cum mercedibus ut haec discant; et magna res agitur, cum hoc agitur publice in foro, in conspectu legum supra mercedem salaria decernentium; et saxa tua percutis et sonas dicens: Hinc verba discuntur, hinc acquiritur eloquentia rebus persuadendis sententiisque explicandis maxime necessaria. Ita vero non cognosceremus verba haec, imbrem aureum, et gremium, et fucum, et templa coeli, et alia verba quae in eo loco scripta sunt, nisi Terentius induceret nequam adolescentem proponentem sibi Jovem ad exemplum stupri, dum spectat tabulam quamdam pictam in pariete, ubi inerat pictura haec: "Jovem quo pacto Danaae misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum, fucum factum mulieri?" Et vide quemadmodum se concitat ad libidinem, quasi coelesti magisterio: At quem deum (_inquit_)? Qui templa coeli summa sonitu concutit. Ego homuncio id non facerem? Ego vero feci illud ita, ac lubens[23]. Non omnino per hanc turpitudinem verba ista commodius discuntur; sed per haec verba turpitudo ista confidentius perpetratur. Non accuso verba, quasi vasa electa atque pretiosa; sed vinum erroris quod in eis nobis propinabatur ab ebriis doctoribus: et nisi biberemus, caedebamur, nec appellare aliquem judicem sobrium licebat. Et tamen ego, Deus meus, in cujus conspectu jam secura est recordatio mea, libenter haec didici, et eis delectabar miser, et ob hoc bonae spei puer appellabar. [Sidenote: XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.] 27. Sine me, Deus meus, dicere aliquid et de ingenio meo munere tuo, in quibus a me deliramentis atterebatur. Proponebatur enim mihi negotium animae meae satis inquietum, praemio laudis, et dedecoris vel plagarum metu, ut dicerem verba Junonis irascentis et dolentis quod non posset I
PREV.   NEXT  
|<   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43  
44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   >>   >|  



Top keywords:

imbrem

 
templa
 
gremium
 

divina

 
agitur
 
flagitia
 
conspectu
 

discuntur

 

aureum

 

posset


accuso
 
confidentius
 

turpitudinem

 
commodius
 
turpitudo
 

mulieri

 
perpetratur
 

electa

 

erroris

 

misisse


Danaae

 

pretiosa

 

quondam

 

factum

 

omnino

 

propinabatur

 

magisterio

 
coelesti
 
homuncio
 

sonitu


concutit

 

inquit

 
facerem
 

libidinem

 

concitat

 

lubens

 

quemadmodum

 

sobrium

 

quibus

 
deliramentis

atterebatur

 

Proponebatur

 

munere

 

dicere

 
aliquid
 

ingenio

 

negotium

 

dicerem

 

plagarum

 

Junonis