FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52  
53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   >>   >|  
pi aut subtrahi quid potest? quando, aut ubi, aut quo, vel a quo*? Et blanditiae lascivientium amari volunt: sed neque blandius est aliquid tua charitate, nec amatur quidquam salubrius, quam illa prae cunctis formosa et luminosa veritas tua. Et curiositas affectare videtur studium scientiae; cum tu omnia summe noveris. Ignorantia quoque ipsa atque stultitia, simplicitatis et innocentiae nomine tegitur; quia te simplicius quidquam non reperitur. Quid te autem innocentius, quandoquidem opera sua* malis inimica sunt[30]? Et ignavia quasi quietem appetit: quae vero quies certa praeter Dominum? Luxuria satietatem atque abundantiam se cupit vocari: tu autem es plenitudo et indeficiens copia incorruptibilis suavitatis. Effusio liberalitatis obtendit umbram: sed bonorum omnium largitor affluentissimus tu es. Avaritia multa possidere vult; et tu possides omnia. Invidentia de excellentia litigat: quid te excellentius? Ira vindictam quaerit: te justius quis vindicat? Timor insolita et repentina exhorrescit, rebus quae amantur adversantia, dum praecavet securitati: [Sidenote: Rom. 8, 9.]tibi enim quid insolitum? quid repentinum? aut quis a te separat quod diligis? aut ubi, nisi apud te, firma securitas? Tristitia rebus amissis contabescit, quibus se oblectabat cupiditas; quia ita sibi nollet, sicut tibi auferri nihil potest. 14. Ita fornicatur anima, cum avertitur abs te, et quaerit extra te ea, quae pura et liquida non invenit, nisi cum redit ad te. Perverse te imitantur omnes qui longe se a te faciunt, et extollunt se adversum te[31]. Sed etiam sic te imitando indicant creatorem te esse omnis naturae; et ideo non esse quo a te omnimodo recedatur. Quid ergo in illo furto ego dilexi? et in quo Dominum meum vel vitiose atque perverse imitatus sum? An libuit facere contra legem saltem fallacia, quia potentatu non poteram, ut mancam libertatem captivus {25} imitarer faciendo impune quod non liceret, tenebrosa omnipotentiae similitudine? Ecce est ille servus fugiens Dominum suum, et consecutus umbram. O putredo, o monstrum vitae, et mortis profunditas! Potuitne libere quod non licebat, non ob aliud, nisi quia non licebat? [Sidenote: VII. Gratias agit Deo pro remissione peccatorum, quodque a multis servatus sit.] 15. [Sidenote: Ps. 115, 4.]_Quid retribuam Domino_, quod recolit haec memoria mea, et anima mea non metuit inde? Diligam te, Domine, et gratias agam, et confitear nomini tuo, quoniam tanta dimisisti mihi mala et nefaria op
PREV.   NEXT  
|<   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52  
53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   >>   >|  



Top keywords:

Dominum

 

Sidenote

 

quaerit

 

licebat

 

umbram

 

potest

 
quidquam
 

dilexi

 

fallacia

 

saltem


potentatu
 

poteram

 

mancam

 

contra

 

perverse

 

vitiose

 

imitatus

 

facere

 
libuit
 

indicant


Perverse

 
imitantur
 

invenit

 

avertitur

 

liquida

 
faciunt
 

extollunt

 
creatorem
 

naturae

 

recedatur


omnimodo

 

libertatem

 

imitando

 

adversum

 

fugiens

 

retribuam

 

Domino

 
recolit
 

memoria

 

quodque


peccatorum
 
multis
 

servatus

 
metuit
 
dimisisti
 
nefaria
 

quoniam

 

Domine

 

Diligam

 

gratias