FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35  
36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   >>   >|  
ia. Et cum mihi non obtemperabatur, vel non intellecto, vel ne obesset; indignabar non subditis majoribus, et liberis non servientibus, et me de illis flendo vindicabam. Tales esse infantes didici quos discere potui, et me talem fuisse magis mihi ipsi indicaverunt nescientes, quam scientes nutritores mei. 9. Et ecce infantia mea olim mortua est, et ego vivo. Tu autem, Domine, qui et semper vivis, et nihil moritur in te, {5} quoniam ante primordia saeculorum, et ante omne quod vel ante dici potest, tu es, et Deus es Dominusque omnium quae creasti: et apud te rerum omnium instabilium stant causae; et rerum omnium mutabilium immutabiles manent origines; et omnium irrationabilium et temporalium sempiternae vivunt rationes. Dic mihi supplici tuo, Deus, et misericors misero tuo; dic mihi utrum jam alicui aetati meae mortuae successerit infantia mea: an illa est quam egi intra viscera matris meae? Nam et de illa mihi nonnihil indicatum est, et praegnantes ipse vidi feminas. Quid ante hanc etiam, dulcedo mea, Deus meus? fuine alicubi, aut aliquis? Nam quis mihi dicat ista, non habeo; nec pater nec mater potuerunt, nec aliorum experimentum, nec memoria mea. An irrides me ista quaerentem, teque de hoc quod novi, laudari a me jubes, et confiteri me tibi*? 10. Confiteor tibi, Domine coeli et terrae, laudem dicens tibi de primordiis et infantia mea quae non memini; et dedisti ea homini ex aliis de se conjicere, et auctoritatibus etiam muliercularum multa de se credere. Eram enim et vivebam etiam tunc, et signa, quibus sensa mea nota aliis facerem, jam in fine infantiae quaerebam. Unde hoc tale animal nisi abs te, Domine? An quisquam se faciendi erit artifex? aut ulla vena trahitur aliunde, qua esse et vivere currat in nos, praeterquam quod [Sidenote: Ps. 99, 3.]_tu facis nos_, Domine, cui esse et vivere non aliud atque aliud est; quia summe esse, atque summe vivere idipsum es? Summus enim es, et [Sidenote: Mal. 3, 6.]_non mutaris_; neque peragitur in te hodiernus dies, et tamen in te peragitur, quia in te sunt et ista omnia: non enim haberent vias transeundi, nisi contineres ea. Et quoniam [Sidenote: Ps. 101, 28.]_anni tui non deficiunt_*, anni tui hodiernus dies: et quam multi jam dies nostri et patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt, et ex illo acceperunt modos, et utcumque exstiterunt, et transibunt adhuc alii, et accipient, et utcumque existent! [Sidenote: Ibid.]_Tu autem idem ipse es_; et omnia crastina atque ultra,
PREV.   NEXT  
|<   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35  
36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   >>   >|  



Top keywords:

Domine

 

Sidenote

 

omnium

 

vivere

 
infantia
 

quoniam

 

utcumque

 

peragitur

 

hodiernus

 

vivebam


credere

 

auctoritatibus

 

muliercularum

 
acceperunt
 
quibus
 
infantiae
 

transierunt

 

facerem

 

exstiterunt

 

transibunt


dicens

 

primordiis

 

memini

 
laudem
 

crastina

 

terrae

 
dedisti
 
Confiteor
 

quaerebam

 
homini

existent
 

accipient

 
conjicere
 

animal

 
confiteri
 

contineres

 

deficiunt

 
transeundi
 

mutaris

 

Summus


idipsum

 
haberent
 

praeterquam

 

nostri

 
quisquam
 

faciendi

 

hodiernum

 

nostrorum

 
patrum
 

currat