FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69  
70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   >>   >|  
ille, ut potuit, vim sortis hoc facere in rerum natura usquequaque diffusam. Si enim de paginis* poetae cujuspiam longe aliud canentis atque intendentis, cum forte quis consulit, mirabiliter consonus negotio saepe versus exiret; mirandum non esse dicebat, si ex anima humana, superiore aliquo instinctu, nesciente quid in se fieret, non arte sed sorte sonaret aliquid quod interrogantis rebus factisque concineret. 6. Et hoc quidem ab illo vel per illum procurasti mihi. Et quid ipse postea per meipsum quaererem, in memoria mea delineasti. Tunc autem nec ipse, nec charissimus meus Nebridius, adolescens valde bonus et valde castus[69]*, irridens totum illud divinationis genus, persuadere mihi potuerunt ut haec abjicerem: quoniam me amplius ipsorum auctorum movebat auctoritas; et nullum certum quale quaerebam {49} documentum adhuc inveneram, quo mihi sine ambiguitate appareret, quae ab eis consultis vera dicerentur, forte vel sorte, non arte inspectorum siderum dici. [Sidenote: IV. Morbum et baptismum amici narrat, quem etiam suis erroribus involverat; eoque morte sublato, dolet gravissime. Mirabilis efficacia sacramenti Baptismi.] 7. In illis annis, quo primum tempore in municipio quo natus sum docere coeperam, comparaveram amicum societate studiorum nimis charum, coaevum mihi et conflorentem flore adolescentiae. Mecum puer creverat, et pariter in scholam ieramus, pariterque luseramus. Sed nondum erat sic amicus, quanquam ne tunc quidem sicuti est vera amicitia; quia non est vera, nisi cum eam tu agglutinas inter inhaerentes tibi, [Sidenote: Rom. 5, 5.]_charitate diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis_. Sed tamen dulcis erat nimis, cocta* fervore parilium studiorum. Nam et a fide vera, quam non germanitus et penitus adolescens tenebat, deflexeram ego eum in superstitiosas fabellas et perniciosas, propter quas plangebat me mater. Mecum jam errabat in animo homo ille, et non poterat anima mea sine illo. Et ecce tu imminens dorso fugitivorum tuorum, [Sidenote: Ps. 93, 1.]_Deus ultionum_ et fons misericordiarum simul, qui convertis* nos ad te miris modis; ecce abstulisti hominem de hac vita, cum vix explevisset annum in amicitia mea, suavi* mihi super omnes suavitates illius vitae meae. 8. [Sidenote: Ps. 105, 2.]_Quis laudes tuas enumerat_ unus, in se uno quas expertus est? Quid tunc fecisti, Deus meus, et quam investigabilis [Sidenote: Ps. 35, 7.]_abyssus judiciorum tuorum_? Cum enim laborare
PREV.   NEXT  
|<   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69  
70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

quidem

 

tuorum

 

adolescens

 
studiorum
 

amicitia

 

germanitus

 

sanctum

 

creverat

 

adolescentiae


coaevum

 

charum

 

parilium

 
dulcis
 
conflorentem
 
fervore
 

ieramus

 

sicuti

 

penitus

 

quanquam


inhaerentes

 

agglutinas

 

amicus

 
charitate
 

luseramus

 

pariterque

 
scholam
 
nondum
 

Spiritum

 
diffusa

cordibus
 

nostris

 
pariter
 

illius

 
suavitates
 

explevisset

 

laudes

 
investigabilis
 

abyssus

 

judiciorum


laborare

 
fecisti
 

enumerat

 

expertus

 
hominem
 

errabat

 

imminens

 

poterat

 
plangebat
 

propter