FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51  
52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   >>   >|  
di non solet, nisi cum appetitus adipiscendi alicujus {23} illorum bonorum, quae infima diximus, esse potuisse apparuerit aut metus amittendi. Pulchra sunt enim et decora, quanquam prae bonis superioribus et* beatificis abjecta et jacentia. Homicidium fecit. Cur fecit? Adamavit ejus conjugem aut praedium, aut voluit depraedari unde viveret, aut timuit ab illo tale aliquid amittere, aut laesus ulcisci se exarsit. Num homicidium sine causa faceret, ipso homicidio delectatus? Quis crediderit? Nam et de quo dictum est vecordi et nimis crudeli homine, quod gratuito potius malus atque crudelis erat, praedicta est tamen causa: "Ne per otium, inquit, torpesceret manus aut animus[29]." Quare id quoque? cur ita? Ut scilicet illa exercitatione scelerum, capta urbe, honores, imperia, divitias assequeretur, et careret metu legum, et difficultate rerum, propter inopiam rei familiaris, et conscientiam scelerum. Nec ipse igitur Catilina amavit facinora sua; sed utique aliud cujus causa illa faciebat. [Sidenote: VI. Omnia quae boni specie ad vitia invitant, in solo Deo esse vera et perfecta.] 12. Quid ego* miser in te amavi, o furtum meum, o facinus illud meum nocturnum sexti decimi anni aetatis meae? Non enim pulchrum eras, cum furtum esses; aut vero aliquid es, ut loquar ad te? Pulchra erant poma illa quae furati sumus, quoniam creatura tua erat*, pulcherrime omnium, creator omnium, Deus bone, Deus summum bonum, et bonum verum meum: pulchra erant illa poma; sed non ipsa concupivit anima mea miserabilis. Erat enim mihi meliorum copia; illa autem decerpsi tantum ut furarer. Nam decerpta projeci, epulatus inde solam iniquitatem*, qua laetabar fruens*. Nam et si quid illorum pomorum intravit in os meum, condimentum ibi* facinus erat. Et nunc, Domine Deus meus, quaero quid me in furto delectaverit, et ecce species nulla est: non dico sicut in aequitate atque prudentia; sed neque sicut in mente hominis atque memoria et sensibus et vegetante vita; neque sicut speciosa sunt sidera et decora locis suis et terra et mare plena fetibus, qui succedunt nascendo decedentibus; non saltem ut est quaedam defectiva species et umbratica vitiis fallentibus. 13. Nam et superbia celsitudinem imitatur; cum tu sis unus super omnia Deus excelsus. Et ambitio quid nisi honores quaerit et gloriam; cum tu sis prae cunctis honorandus unus et gloriosus in aeternum? Et saevitia potestatum {24} timeri vult: quis autem timendus, nisi unus Deus? Cujus potestati eri
PREV.   NEXT  
|<   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51  
52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   >>   >|  



Top keywords:

furtum

 

aliquid

 

facinus

 

scelerum

 
honores
 

omnium

 

species

 

Pulchra

 

illorum

 

decora


miserabilis

 

aeternum

 

gloriosus

 
pulchra
 
concupivit
 
honorandus
 

epulatus

 

projeci

 

iniquitatem

 

decerpta


furarer

 

summum

 

decerpsi

 
tantum
 

meliorum

 

creator

 
pulchrum
 
timendus
 

aetatis

 
potestati

creatura
 

pulcherrime

 
saevitia
 

quoniam

 
potestatum
 

timeri

 

loquar

 
furati
 

fruens

 

sidera


speciosa

 
sensibus
 

memoria

 

vegetante

 
fetibus
 

fallentibus

 

vitiis

 

superbia

 
celsitudinem
 

umbratica