FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78  
79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   >>   >|  
c ipsam mentem nostram summum atque incommutabile bonum. 25. Sicut enim facinora sunt, si vitiosus est ille animi motus, in quo est impetus, et se jactat insolenter ac turbide; et flagitia, si est immoderata illa animae affectio, qua carnales hauriuntur voluptates: ita errores et falsae opiniones vitam contaminant, si rationalis mens ipsa vitiosa est; qualis in me tunc erat, nesciente alio lumine illam illustrandam esse ut sit particeps veritatis, quia non est ipsa natura veritatis. Quoniam [Sidenote: Ps. 17, 29.]_tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas: et de plenitudine tua nos omnes accepimus. [Sidenote: Joh. 1, 16. 9.]Es enim tu lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; [Sidenote: Jac. 1, 17.]quia in te non est transmutatio, nec momenti obumbratio._ 26. Sed ego conabar ad te, et repellebar abs te, ut saperem mortem, quoniam [Sidenote: 1 Pet. 5, 5. Jac. 4, 6.]_superbis resistis_. Quid autem superbius, quam ut assererem mira dementia me id esse naturaliter quod tu es[92]? Cum enim ego essem mutabilis, et eo mihi manifestum esset, quod ideo utique sapiens esse cupiebam, ut ex deteriore melior fierem; malebam tamen etiam te opinari mutabilem, quam me non hoc esse quod tu es. Itaque repellebar, et resistebas ventosae cervici meae: et imaginabar formas corporeas, et caro carnem[93] accusabam, et [Sidenote: Ps. 77, 39.]_spiritus ambulans {60} nondum revertebar_ ad te; et ambulando ambulabam in ea quae non sunt, neque in te, neque in me, neque in corpore; neque mihi creabantur a veritate tua, sed a mea vanitate fingebantur ex corpore: et dicebam parvulis fidelibus tuis, civibus meis, a quibus nesciens exsulabam, dicebam illis garrulus et ineptus, Cur ergo errat anima quam fecit Deus? Et mihi nolebam dici, Cur ergo errat Deus? Et contendebam magis incommutabilem tuam substantiam coactam errare, quam meam mutabilem sponte deviasse, et poena errare confitebar*.[94] 27. Et eram aetate annorum fortasse viginti sex aut septem, cum illa volumina scripsi, volvens apud me corporalia figmenta, obstrepentia cordis mei auribus; quas intendebam, dulcis veritas, in interiorem melodiam tuam, cogitans de "pulchro et apto," et [Sidenote: Joh. 3, 29.]_stare_ cupiens _et audire_ te, et _gaudio gaudere propter vocem sponsi_, et non poteram: quia vocibus erroris mei rapiebar foras, et pondere superbiae meae in ima decidebam. Non enim [Sidenote: Ps. 50, 10.]_dabas auditui meo gaudium
PREV.   NEXT  
|<   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78  
79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

repellebar

 

illuminabis

 

dicebam

 

veritatis

 

corpore

 

errare

 

mutabilem

 

contendebam

 

ineptus


garrulus
 

nolebam

 

parvulis

 
spiritus
 
ambulans
 
revertebar
 

nondum

 
accusabam
 

imaginabar

 

cervici


formas

 

corporeas

 

carnem

 

ambulando

 

ambulabam

 

fidelibus

 

civibus

 

nesciens

 

quibus

 

fingebantur


vanitate
 
creabantur
 
veritate
 

exsulabam

 

gaudio

 

audire

 

gaudere

 

propter

 
sponsi
 
cupiens

melodiam

 

interiorem

 
cogitans
 

pulchro

 
poteram
 

vocibus

 
auditui
 

gaudium

 

decidebam

 
rapiebar