FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79  
80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   >>   >|  
et laetitiam_, aut _exsultabant ossa mea_, quae _humiliata_ non erant. [Sidenote: XVI. Categorias Aristotelis et liberalium artium libros per se intellexit.] 28. Et quid mihi proderat quod annos natus ferme viginti, cum in manus meas venissent Aristotelica quaedam, quas appellant decem Categorias, (quarum nomine, cum eas rhetor Carthaginensis magister meus buccis typho crepantibus commemoraret, et alii qui docti habebantur, tanquam in nescio quid magnum et divinum suspensus inhiabam,) legi eas solus et intellexi? Quas cum contulissem cum eis qui se dicebant vix eas, magistris eruditissimis, non loquentibus tantum, sed multa in pulvere depingentibus, intellexisse, nihil inde aliud mihi dicere potuerunt, quam ego solus apud meipsum legens cognoveram. Et satis aperte mihi videbantur loquentes de substantiis, sicuti est homo; et quae in illis essent, sicuti est {61} figura hominis, qualis sit; et statura, quot pedum sit; et cognatio, cujus frater sit; aut ubi sit constitutus; aut quando natus; aut stet, aut sedeat; aut calceatus vel armatus sit; aut aliquid faciat; aut patiatur aliquid: et quaecumque in his novem generibus, quorum exempli gratia quaedam posui, vel in ipso substantiae genere innumerabilia reperiuntur. 29. Quid hoc mihi proderat, quando et oberat? cum etiam te, Deus meus, mirabiliter simplicem atque incommutabilem, illis decem praedicamentis putans quidquid esset omnino comprehensum, sic intelligere conarer, quasi et tu subjectus esses magnitudini tuae aut pulchritudini, ut illa essent in te quasi in subjecto, sicut in corpore; cum tua magnitudo et tua pulchritudo tu ipse sis, corpus autem non eo sit magnum et pulchrum quo corpus est; quia etsi minus magnum et minus pulchrum esset, nihilominus corpus esset. Falsitas enim erat quam de te cogitabam, non veritas; et figmenta miseriae meae, non firmamenta beatitudinis tuae. Jusseras enim, et ita fiebat in me, ut terra [Sidenote: Gen. 3, 18. 19. vid. Sabatier.]_spinas et tribulos pareret mihi, et cum labore_ pervenirem ad _panem meum_. 30. Et quid mihi proderat quod omnes libros artium quas liberales vocant, tunc nequissimus malarum cupiditatum servus per meipsum legi et intellexi, quoscumque legere potui? Et gaudebam in eis, et nesciebam unde esset quidquid ibi verum et certum esset. Dorsum enim habebam ad lumen, et ad ea quae illuminantur, faciem: unde ipsa facies mea, qua illuminata cernebam, non illuminabatur. Quidquid de arte loquendi et disserendi, q
PREV.   NEXT  
|<   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79  
80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   >>   >|  



Top keywords:

proderat

 

corpus

 

magnum

 

quando

 

aliquid

 

intellexi

 

sicuti

 

meipsum

 

essent

 

pulchrum


quidquid
 

Sidenote

 

Categorias

 
libros
 
artium
 
quaedam
 

omnino

 
nihilominus
 

Falsitas

 

veritas


figmenta

 

miseriae

 

comprehensum

 

cogitabam

 

subjecto

 

incommutabilem

 

corpore

 

putans

 

pulchritudo

 

magnitudo


subjectus
 
praedicamentis
 
conarer
 

intelligere

 

magnitudini

 

pulchritudini

 

pareret

 

certum

 
Dorsum
 
habebam

nesciebam

 

quoscumque

 
servus
 

legere

 
gaudebam
 

illuminantur

 
Quidquid
 

loquendi

 

disserendi

 
illuminabatur