FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82  
83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   >>   >|  
is plorant et gaudent in fletibus, quoniam tu, Domine, non aliquis homo _caro et sanguis_, sed tu, Domine, qui fecisti, reficis et consolaris eos. Et ubi ego eram, quando te quaerebam? Et tu eras ante me; ego autem et a me discesseram, nec me inveniebam; quanto minus te! [Sidenote: III. De Fausto Manichaeo, et de philosophorum caecitate qui per creaturas Creatorem non cognoverunt.] 3. Proloquar in conspectu Dei mei annum illum undetrigesimum aetatis meae. Jam venerat Carthaginem quidam Manichaeorum episcopus, Faustus[99] nomine, magnus laqueus diaboli: et multi implicabantur in eo per illecebram suaviloquentiae; quam ego tametsi laudabam, discernebam tamen a veritate rerum, quarum discendarum avidus eram; nec quali vasculo sermonis, sed quid mihi scientiae comedendum apponeret nominatus apud eos ille Faustus, intuebar. Fama enim de illo praelocuta mihi erat quod esset honestarum omnium doctrinarum peritissimus, et apprime disciplinis liberalibus eruditus. Et quoniam multa philosophorum legeram, memoriaeque mandata retinebam, ex eis quaedam comparabam illis Manichaeorum longis fabulis[100]: et mihi probabiliora ista videbantur, quae dixerunt illi, [Sidenote: Sap. 13, 9, vid. Sabat.]_qui tantum potuerunt valere, ut possent aestimare saeculum_, quanquam [Sidenote: Ps. 137, 6.]_ejus Dominum minime invenerint_. Quoniam [Sidenote: Ps. 33, 19. v. Sab.]_magnus es, Domine, et humilia respicis; excelsa autem a longe cognoscis_: nec _propinquas_ nisi _obtritis {65} corde_; nec inveniris a superbis, nec si illi curiosa peritia numerent stellas et arenam, et dimetiantur sidereas plagas, et vestigent vias astrorum. 4. Mente enim sua quaerunt ista, et ingenio quod tu dedisti eis; et multa invenerunt, et praenuntiaverunt ante multos annos defectus luminarium solis et lunae, quo die, qua hora, quanta ex parte futuri essent; et non eos fefellit numerus, et ita factum est ut praenuntiaverunt: et scripserunt regulas indagatas, et leguntur hodie, atque ex eis praenuntiatur quo anno et quo mense anni, et quo die mensis, et qua hora diei, et quota parte luminis sui defectura sit luna vel sol; et ita fiet ut praenuntiatur. Et mirantur haec homines et stupent qui nesciunt ea, et exsultant atque extolluntur qui sciunt; et per impiam superbiam recedentes et deficientes a lumine tuo, tanto ante solis defectum futurum praevident, et in praesentia suum non vident. Non enim religiose quaerunt unde habeant ingenium quo ista quaerunt. Et invenient
PREV.   NEXT  
|<   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82  
83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

quaerunt

 

Domine

 

praenuntiatur

 

magnus

 

Faustus

 

Manichaeorum

 

philosophorum

 

praenuntiaverunt

 

quoniam


ingenio
 

plorant

 

astrorum

 
dedisti
 
Quoniam
 
defectus
 

luminarium

 
Dominum
 

multos

 

invenerint


minime

 

invenerunt

 

obtritis

 

inveniris

 

superbis

 

propinquas

 

respicis

 

humilia

 

cognoscis

 

curiosa


sidereas
 
plagas
 
vestigent
 

dimetiantur

 

arenam

 

peritia

 

numerent

 

stellas

 
excelsa
 
fefellit

superbiam

 

impiam

 
recedentes
 

deficientes

 
lumine
 

sciunt

 
extolluntur
 

stupent

 

homines

 
nesciunt