FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81  
82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   >>   >|  
abjecit; quo etiam Romam, ubi rhetoricam profiteretur, et deinde Mediolanum ut eamdem artem doceret, abdita Dei providentia missus est; ubi coepit audito Ambrosio resipiscere, et Manichaeismo abdicato, catechumenus in Ecclesia Catholica denuo fieri decrevit. [Sidenote: I. Excitat mentem ad Deum laudandum.] 1. Accipe sacrificium confessionum mearum de manu linguae meae, quam formasti et excitasti, ut confiteatur nomini tuo; [Sidenote: Ps. 34, 10.]_et sana omnia ossa mea, et dicant: Domine, quis similis tibi?_ Neque enim docet te quid in se agatur qui tibi confitetur; quia oculum tuum non excludit cor clausum, nec manum tuam repellit duritia hominum: sed solvis eam, cum voles, aut miserans aut vindicans; et [Sidenote: Ps. 18, 7.]_non est qui se abscondat a calore tuo_. Sed te laudet anima mea, ut amet te; et confiteatur tibi miserationes tuas, ut laudet te. Non cessat nec tacet laudes tuas universa creatura tua; nec spiritus omnis hominis per os conversum ad te, nec animalia nec corporalia per os considerantium ea; ut exsurgat in te a lassitudine anima nostra, innitens[95] eis quae fecisti, et transiens ad te qui fecisti haec mirabiliter: et ibi refectio et vera fortitudo. [Sidenote: II. Dei praesentiam iniquos non effugere: itaque ad eum debere converti.] 2. Eant et fugiant a te inquieti et iniqui: et tu vides eos, et distinguis umbras; et ecce pulchra sunt cum eis omnia, et ipsi turpes sunt[96]. Et quid nocuerunt tibi[97]? aut in quo imperium tuum dehonestaverunt[98], a coelis usque in novissima justum {64} et integrum? [Sidenote: Ps. 138, 7.]Quo enim fugerunt, cum fugerent a facie tua? aut ubi tu non invenis eos? Sed fugerunt, ut non viderent [Sidenote: Gen. 16, 14.]_te videntem se_, atque excaecati in te offenderent; quia [Sidenote: Sap. 11, 25. v. Sab.]_non deseris aliquid eorum quae fecisti_; in te offenderent injusti, et juste vexarentur*; subtrahentes se lenitati tuae, et offendentes in rectitudinem tuam, et cadentes in asperitatem suam*. Videlicet nesciunt quod ubique sis, quem nullus circumscribit locus, et solus es praesens, etiam iis qui longe fiunt a te. Convertantur ergo et quaerant te, quia non sicut ipsi deseruerunt creatorem suum, ita et tu deseruisti creaturam tuam. Ipsi convertantur, et quaerant te; et ecce ibi es in corde eorum, in corde confitentium tibi, et projicientium se in te, et plorantium in sinu tuo post vias suas difficiles: et tu facilis tergens lacrymas eorum; et mag
PREV.   NEXT  
|<   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81  
82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

fecisti

 

offenderent

 

confiteatur

 

fugerunt

 

laudet

 

quaerant

 

coelis

 

novissima

 

plorantium


imperium
 

dehonestaverunt

 

justum

 
convertantur
 
projicientium
 
confitentium
 

fugerent

 
integrum
 

nocuerunt

 

iniqui


distinguis

 

inquieti

 

fugiant

 

debere

 

converti

 

lacrymas

 

tergens

 

turpes

 

invenis

 

facilis


umbras
 
difficiles
 
pulchra
 

creaturam

 

lenitati

 

subtrahentes

 

offendentes

 

vexarentur

 
injusti
 
praesens

rectitudinem

 

cadentes

 
nesciunt
 

ubique

 
Videlicet
 

circumscribit

 
asperitatem
 

nullus

 

excaecati

 
videntem