FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99  
100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   >>   >|  
spiritualibus filiis tuis quos de matre Catholica per gratiam regenerasti, non sic {86} intelligi ut humani corporis forma te terminatum crederent atque cogitarent: quanquam quomodo se haberet spiritualis substantia, ne quidem tenuiter atque in aenigmate suspicabar; tamen gaudens erubui non me tot annos adversus catholicam fidem, sed contra carnalium cogitationum figmenta latrasse. Eo quippe temerarius et impius fueram, quod ea quae debebam quaerendo dicere* accusando dixeram. Tu enim, altissime et proxime, secretissime et praesentissime, cui membra non sunt alia majora et alia minora, sed ubique totus es, et nusquam locorum es; non es utique forma ista corporea: tamen _fecisti hominem ad imaginem tuam_; et ecce ipse a capite usque ad pedes in loco est. [Sidenote: IV. Doctrinam Ecclesiae Ambrosio concionante intelligit.] 5. Cum ergo nescirem quomodo haec subsisteret imago tua, pulsans* proponerem quomodo credendum esset, non insultans opponerem quasi ita creditum esset: tanto igitur acrior cura rodebat intima mea quid certi retinerem, quanto me magis pudebat tam diu illusum et deceptum promissione certorum, puerili errore et animositate, tam multa incerta quasi certa garrisse. Quod enim falso essent, postea mihi claruit. Certum tamen erat quod incerta essent, et a me aliquando pro certis habita fuissent, cum Catholicam tuam caecis contentionibus accusarem, etsi nondum compertam vera docentem, non tamen ea docentem quae graviter accusabam. Itaque confundebar, et convertebar: et gaudebam, Deus meus, quod Ecclesia* unica corpus Unici tui, in qua mihi nomen Christi infanti est inditum, non saperet infantiles nugas; neque hoc haberet in doctrina sua sana, quod te creatorem omnium in spatium loci quamvis summum et amplum, tamen undique terminatum membrorum humanorum figura contruderet. 6. Gaudebam etiam quod vetera scripta Legis et Prophetarum jam non illo oculo mihi legenda proponerentur, quo antea videbantur absurda, cum arguebam tanquam ita sentientes sanctos tuos; verum autem non ita sentiebant: et tanquam regulam diligentissime commendaret, saepe in popularibus sermonibus suis dicentem Ambrosium laetus audiebam, [Sidenote: 2 Cor. 3, 6.]_Littera occidit; spiritus autem vivificat_: cum ea quae ad litteram perversitatem docere videbantur, remoto mystico velamento spiritualiter aperiret, non dicens quod me offenderet, quamvis ea diceret, quae utrum vera essent adhuc ignorarem. Tenebam enim cor meum ab omni assensione,
PREV.   NEXT  
|<   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99  
100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   >>   >|  



Top keywords:

essent

 

quomodo

 

docentem

 

tanquam

 

videbantur

 

incerta

 

quamvis

 

haberet

 

Sidenote

 

terminatum


infanti
 

summum

 

inditum

 
saperet
 
creatorem
 
omnium
 

doctrina

 
spatium
 

infantiles

 

caecis


Catholicam

 

fuissent

 

contentionibus

 

accusarem

 

nondum

 

habita

 

certis

 

claruit

 

postea

 

Certum


aliquando
 
compertam
 
graviter
 

corpus

 

Ecclesia

 

amplum

 

Itaque

 

accusabam

 
confundebar
 
convertebar

gaudebam

 

Christi

 
vivificat
 

spiritus

 
litteram
 

perversitatem

 
remoto
 

docere

 

occidit

 
Littera