FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83  
84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   >>   >|  
es quia tu fecisti eos, non ipsi dant tibi se ut serves quod fecisti, et quales se ipsi fecerant occidunt se tibi*, et trucidant exaltationes[101] suas sicut [Sidenote: Ps. 8, 8. 9.]_volatilia_ et curiositates[101] suas sicut _pisces maris_, quibus _perambulant_ secretas _semitas abyssi_, et luxurias[101] suas sicut _pecora campi_; ut tu, [Sidenote: Deut. 4, 24.]_Deus ignis edax_, consumas mortuas curas eorum recreans eos immortaliter. 5. Sed non noverunt viam, [Sidenote: Joh. 1, 3.]_Verbum_ tuum, _per quod fecisti_ ea quae numerant, et ipsos qui numerant, et sensum quo cernunt quae numerant, et mentem de qua numerant; et [Sidenote: Ps. 146, 5.]_sapientiae tuae non est numerus_. Ipse autem Unigenitus [Sidenote: 1 Cor. 1, 30.]_factus est nobis sapientia, et justitia, et sanctificatio_; [Sidenote: Mat. 17, 27.]et numeratus est inter nos, et solvit tributum Caesari. Non noverunt hanc viam[102], qua descendant ad illum a se, et per eum ascendant {66} ad eum. Non noverunt hanc viam, et putant se excelsos esse cum sideribus et lucidos; et ecce [Sidenote: Is. 14, 13. Rev. 12, 4.]_ruerunt in terram_, et [Sidenote: Rom. 1, 21.]_obscuratum est insipiens cor eorum_. Et multa vera de creatura dicunt, et Veritatem, creaturae Artificem, non pie quaerunt, et ideo non inveniunt: aut si inveniunt, [Sidenote: Ibid.]_cognoscentes Deum, non sicut Deum honorant, aut gratias agunt; sed evanescunt in cogitationibus suis, et dicunt se esse sapientes_, sibi tribuendo quae tua sunt, ac per hoc student perversissima caecitate etiam tibi tribuere quae sua sunt, mendacia scilicet in te conferentes, qui veritas es, [Sidenote: ver. 23.]_et immutantes gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum, [Sidenote: ver. 25.]et convertunt veritatem tuam in mendacium; et colunt, et serviunt creaturae potius quam Creatori_. 6. Multa tamen ab eis, ex ipsa creatura, vera dicta retinebam; et occurrebat mihi ratio per numeros et ordinem temporum, et visibiles attestationes siderum, et conferebam cum dictis Manichaei, quae* de his rebus multa scripsit copiosissime delirans; et non mihi occurrebat ratio nec solstitiorum et aequinoctiorum, nec defectuum luminarium, nec quidquid tale in libris saecularis sapientiae didiceram. Ibi autem credere jubebar, et ad illas rationes numeris et oculis meis exploratas non occurrebat, et longe diversum erat. [Sidenote: IV. Sola Dei cognitio beat.] 7. Numquid
PREV.   NEXT  
|<   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83  
84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

numerant

 

noverunt

 

occurrebat

 

fecisti

 

dicunt

 

creaturae

 

inveniunt

 

sapientiae

 

creatura


veritas
 

conferentes

 

gloriam

 
immutantes
 
incorrupti
 
imaginis
 

quadrupedum

 
serpentum
 

volucrum

 

hominis


similitudinem

 

corruptibilis

 

diversum

 

tribuendo

 

Numquid

 

sapientes

 

evanescunt

 

cogitationibus

 

student

 

tribuere


exploratas
 
mendacia
 
scilicet
 

caecitate

 

perversissima

 

cognitio

 

convertunt

 

saecularis

 
didiceram
 
siderum

libris

 

conferebam

 
attestationes
 

numeros

 
ordinem
 

temporum

 
visibiles
 

dictis

 

Manichaei

 
copiosissime