FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91  
92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   >>   >|  
mea, ut non declinaret cor meum in {75} verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem; et_ ideo adhuc _combinabam cum electis eorum_*. 19. Sed tamen jam desperans in ea falsa doctrina me posse proficere; eaque ipsa quibus si nihil melius reperirem, contentus esse decreveram, jam remissius negligentiusque retinebam. Etenim suborta est etiam mihi cogitatio, prudentiores caeteris fuisse illos philosophos, quos Academicos appellant, quod de omnibus dubitandum esse censuerant, nec aliquid veri ab homine comprehendi posse decreverant. Ita enim et mihi liquido sensisse videbantur, ut vulgo habentur[114], etiam illorum intentionem nondum intelligenti. Nec dissimulavi eumdem hospitem meum reprimere a nimia fiducia, quam sensi eum habere de rebus fabulosis, quibus Manichaei libri pleni sunt. Amicitia tamen eorum familiarius utebar, quam caeterorum hominum qui in illa haeresi non fuissent. Nec eam defendebam pristina animositate; sed tamen familiaritas {76} eorum, plures enim eos Roma occultat, pigrius me[115] faciebat aliud quaerere; praesertim desperantem in Ecclesia tua, Domine coeli et terrae, creator omnium visibilium et invisibilium, posse inveniri verum, unde me illi averterant: multumque mihi turpe videbatur, credere figuram te habere humanae carnis, et membrorum nostrorum lineamentis corporalibus terminari. Et quoniam cum de Deo meo cogitare vellem, cogitare nisi moles corporum[116] non noveram, neque enim videbatur mihi esse quidquam quod tale non esset, ea maxima et prope sola causa erat inevitabilis erroris mei. 20. Hinc enim et mali substantiam quamdam credebam esse talem, et habere suam molem tetram et deformem; sive crassam, quam terram dicebant, sive tenuem atque subtilem, sicut est aeris corpus; quam malignam mentem[117] per illam terram repentem imaginantur. Et quia Deum bonum nullam malam naturam creasse, qualiscumque pietas me credere cogebat; constituebam ex adverso sibi duas moles, utramque infinitam, sed malam angustius[118], bonam grandius. Et ex hoc initio pestilentioso me caetera sacrilegia sequebantur. Cum enim conaretur animus meus recurrere in catholicam fidem, repercutiebar, quia non erat catholica fides quam esse arbitrabar. Et magis pius mihi videbar, si te, Deus meus, cui confitentur ex me miserationes tuae, vel ex caeteris partibus infinitum crederem, quamvis ex una qua tibi moles mali opponebatur, cogerer finitum fateri; quam si ex omnibus partibus
PREV.   NEXT  
|<   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91  
92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   >>   >|  



Top keywords:

habere

 

videbatur

 

caeteris

 
omnibus
 

quibus

 

partibus

 

credere

 
terram
 

cogitare

 

quamdam


substantiam

 

corpus

 
credebam
 

tetram

 

tenuem

 
dicebant
 

deformem

 

subtilem

 

crassam

 

quoniam


terminari
 

vellem

 
corporalibus
 

lineamentis

 

humanae

 

figuram

 

carnis

 

membrorum

 
nostrorum
 

corporum


inevitabilis
 

erroris

 

malignam

 

maxima

 
noveram
 

quidquam

 

pietas

 

arbitrabar

 
videbar
 

catholica


repercutiebar

 

animus

 

conaretur

 

recurrere

 
catholicam
 

confitentur

 

opponebatur

 

cogerer

 
fateri
 

finitum