FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92  
93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   >>   >|  
in corporis humani forma te opinarer finiri. Et melius mihi videbar credere nullum malum te creasse; quod mihi nescienti non solum aliqua substantia, sed etiam corporea videbatur, qui et mentem cogitare non noveram, nisi eam subtile corpus esse, quod tamen per loci spatia diffunderetur abs te*; quam credere abs te esse qualem putabam naturam mali. Ipsum quoque Salvatorem nostrum unigenitum tuum, tanquam de massa lucidissimae molis tuae[119] porrectum ad nostram salutem, ita putabam, {77} ut aliud de illo non crederem, nisi quod possem vanitate imaginari. Talem itaque naturam ejus nasci non posse de Maria virgine arbitrabar, nisi carni concerneretur. Concerni autem et non inquinari non videbam, quod mihi tale figurabam. Metuebam itaque credere in carne natum[120], ne credere cogerer ex carne inquinatum. Nunc spirituales tui blande et amanter ridebunt me, si has confessiones meas legerint: sed tamen talis eram. [Sidenote: XI. Qualiter Augustinus contulerit cum catholicis.] 21. Deinde quae illi in Scripturis tuis reprehenderant*, defendi posse non existimabam: sed aliquando sane cupiebam, cum aliquo illorum librorum doctissimo conferre singula, et experiri quid inde sentiret. Jam enim Helpidii cujusdam adversus eosdem Manichaeos coram loquentis et disserentis sermones, etiam apud Carthaginem movere me coeperant, cum talia de Scripturis proferret, quibus resisti facile non posset, et imbecilla mihi responsio videbatur istorum. Quam quidem non facile palam promebant, sed nobis secretius, cum dicerent scripturas Novi Testamenti falsatas[121] fuisse a nescio quibus, {78} qui Judaeorum[122] legem inserere Christianae fidei voluerunt, atque ipsi incorrupta[123] exemplaria nulla proferrent. Sed me maxime captum et offocatum quodammodo deprimebant corporalia cogitantem moles illae, sub quibus anhelans in auram tuae veritatis liquidam et simplicem respirare non poteram. [Sidenote: XII. Fraus discipulorum Romae in praeceptores.] 22. Sedulo ergo agere coeperam, propter quod veneram, ut docerem Romae artem rhetoricam, et prius domi congregare aliquos, quibus et per quos innotescere coeperam; et ecce cognosco alia Romae fieri, quae non patiebar in Africa. Nam revera illas eversiones[124] a perditis adolescentibus ibi non fieri manifestatum est mihi. Sed "subito," inquiunt, "ne mercedem magistro reddant, conspirant multi adolescentes, et transferunt se ad alium;" desertores fidei, et quibus prae pecuniae charitate justitia vilis
PREV.   NEXT  
|<   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92  
93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   >>   >|  



Top keywords:

quibus

 

credere

 

putabam

 

naturam

 

coeperam

 

Sidenote

 

Scripturis

 

itaque

 

facile

 

videbatur


quodammodo
 

inserere

 

offocatum

 
deprimebant
 
corporalia
 
Christianae
 

captum

 
voluerunt
 

proferrent

 

Judaeorum


exemplaria

 

maxime

 

charitate

 

incorrupta

 

resisti

 

posset

 

imbecilla

 

istorum

 

responsio

 

proferret


sermones
 
Carthaginem
 
movere
 

coeperant

 

quidem

 

falsatas

 

Testamenti

 

cogitantem

 
fuisse
 
justitia

nescio

 

scripturas

 
promebant
 

secretius

 
dicerent
 

respirare

 
revera
 

eversiones

 

adolescentibus

 
perditis