odo sanaretur, si mea talis illa mors
transverberasset viscera dilectionis ejus. Et ubi essent tantae preces et
tam crebrae sine intermissione, nusquam nisi ad te? An vero tu, Deus
misericordiarum, [Sidenote: Ps. 50, 19.]_sperneres cor contritum et
humiliatum_ viduae castae ac sobriae, frequentantis eleemosynas,
obsequentis atque servientis sanctis tuis, nullum diem praetermittentis
oblationem ad altare tuum; bis in die, mane et vespere, ad ecclesiam tuam
sine ulla intermissione venientis, non ad vanas fabulas et aniles
loquacitates, sed ut te audiret in tuis sermonibus, et tu illam in suis
orationibus. Hujusne tu lacrymas, quibus non a te aurum et argentum
petebat, nec aliquod mutabile aut volubile bonum, sed salutem animae filii
sui; tu cujus munere talis erat, contemneres et repelleres ab auxilio tuo?
Nequaquam, Domine. Imo vero aderas, et exaudiebas, et faciebas ordine quo
praedestinaveras esse faciendum. Absit ut tu falleres eam in illis
visionibus et responsis tuis, quae jam commemoravi, et quae non
commemoravi[112], quae illa fideli pectore tenebat; et semper orans,
tanquam chirographa tua ingerebat tibi. Dignaris {74} enim, [Sidenote: Ps.
117, 1.]_quoniam in saeculum misericordia tua_, eis quibus omnia debita
dimittis, etiam promissionibus tuis debitor fieri.
[Sidenote: X. Errores ante susceptam Evangelii doctrinam.]
18. Recreasti ergo me ab illa aegritudine, et salvum fecisti _filium
ancillae tuae_, tunc interim corpore, ut esset cui salutem meliorem atque
certiorem dares. Et jungebar etiam tunc Romae falsis illis atque
fallentibus sanctis: non enim tantum Auditoribus eorum, quorum e numero
erat etiam is in cujus domo aegrotaveram et convalueram; sed eis etiam quos
electos vocant. Adhuc enim mihi videbatur non esse nos qui peccamus, sed
nescio quam aliam in nobis peccare naturam; et delectabat superbiam meam
extra culpam esse; et cum aliquid mali fecissem, non confiteri me fecisse,
ut [Sidenote: Ps. 40, 5.]_sanares animam meam, quoniam peccabat tibi_; sed
excusare eam amabam*, et accusare nescio quid aliud, quod mecum esset, et
ego non essem[113]. Verum autem totum ego eram, et adversum me impietas mea
me diviserat: et id erat peccatum insanabilius, quo me peccatorem non esse
arbitrabar; et exsecrabilis iniquitas te, Deus omnipotens, te in me* ad
perniciem meam, quam me a te ad salutem malle superari. Nondum ergo
[Sidenote: Ps. 140, 3, 4. Sabat.]_posueras custodiam ori meo, et ostium
continentiae circum labia
|