FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94  
95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   >>   >|  
piscit.] 24. Cum enim non satagerem discere quae dicebat, sed tantum quemadmodum dicebat audire (ea mihi quippe jam {80} desperanti ad te viam patere homini, inanis cura remanserat), veniebant in animum meum simul cum verbis quae diligebam, res etiam quas negligebam. Neque enim ea dirimere poteram. Et dum cor aperirem ad excipiendum* quam diserte diceret, pariter intrabat et quam vere diceret, gradatim quidem. Nam primo etiam ipsa defendi posse mihi jam coeperant videri; et fidem catholicam, pro qua nihil posse dici adversus oppugnantes Manichaeos putaveram, jam non impudenter asseri existimabam; maxime audito uno atque altero, et saepius aenigmate soluto de Scriptis veteribus; ubi, cum ad litteram acciperem, occidebar* spiritaliter. Itaque plerisque illorum librorum expositis locis, jam reprehendebam desperationem meam, illam duntaxat qua credideram Legem et Prophetas detestantibus atque irridentibus[126] resisti omnino non posse. Nec tamen jam ideo mihi catholicam viam tenendam esse sentiebam, quia et ipsa poterat habere doctos assertores suos qui copiose et non absurde objecta refellerent; nec ideo jam damnandum illud quod tenebam, quia defensionis partes aequabantur. Ita enim Catholica non mihi victa videbatur, ut nondum etiam victrix appareret. 25. Tunc vero fortiter intendi animum, si quo modo possem certis aliquibus documentis Manichaeos convincere falsitatis. Quod si possem spiritualem substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia solverentur et abjicerentur ex animo meo; sed non poteram. Verumtamen de ipso mundi hujus corpore, omnique natura quam sensus carnis attingeret, multa probabiliora plerosque sensisse philosophos, magis magisque considerans atque comparans, judicabam. Itaque Academicorum more, sicut existimantur[127], dubitans de omnibus atque inter omnia fluctuans, Manichaeos quidem relinquendos esse decrevi: non arbitrans eo ipso tempore dubitationis meae in illa secta mihi permanendum esse, cui jam nonnullos philosophos praeponebam; quibus tamen {81} philosophis, quod sine nomine salutari Christi essent, curationem languoris animae meae committere omnino recusabam. Statui ergo tamdiu esse catechumenus in catholica Ecclesia mihi a parentibus commendata, donec aliquid certi eluceret quo cursum dirigerem. * * * * * Hanc vitae partem summatim recenset Aug. in lib. de util. credendi (c. 8.) si forsan Honorato viam eandem inire persuadeat: quaedam autem
PREV.   NEXT  
|<   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94  
95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   >>   >|  



Top keywords:

Manichaeos

 

catholicam

 

Itaque

 
quidem
 

poteram

 

diceret

 

philosophos

 
omnino
 

possem

 

dicebat


animum

 

partem

 
corpore
 

omnique

 

recenset

 
Honorato
 

quaedam

 

natura

 

summatim

 

sensus


magisque
 

considerans

 
comparans
 

judicabam

 

sensisse

 

attingeret

 

carnis

 

probabiliora

 
plerosque
 

Verumtamen


aliquibus
 

certis

 

documentis

 

convincere

 
falsitatis
 

credendi

 

fortiter

 

intendi

 
solverentur
 

abjicerentur


forsan

 

machinamenta

 

spiritualem

 

substantiam

 
cogitare
 

statim

 

Academicorum

 

languoris

 
curationem
 

animae