FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102  
103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   >>   >|  
talibus conatibus nostris, qualibus tunc laborabam, sub stimulis cupiditatum trahens infelicitatis meae sarcinam, et trahendo exaggerans, nihil vellemus aliud nisi ad securam laetitiam pervenire, quo nos mendicus ille jam praecessisset, nunquam fortasse illuc venturos! Quod enim jam ille pauculis et emendicatis nummulis adeptus erat, ad hoc ego tam aerumnosis anfractibus et circuitibus ambiebam, ad laetitiam scilicet temporalis felicitatis. Non enim verum gaudium habebat, sed et ego illis ambitionibus multo falsius quaerebam. Et certe ille laetabatur, ego anxius eram; securus ille, ego trepidus. Et si quisquam percontaretur me, utrum mallem exsultare an metuere; responderem, Exsultare. Rursus si interrogaret, utrum me talem mallem qualis ille, an qualis ego tunc essem; meipsum curis timoribusque confectum eligerem: sed perversitate; numquid veritate? Neque enim eo me praeponere illi debebam, quo doctior eram, quoniam non inde gaudebam, sed placere inde quaerebam hominibus; non ut eos docerem, sed tantum ut placerem. Propterea et tu baculo disciplinae tuae [Sidenote: Ps. 41, 11. v. Sabat.]_confringebas ossa mea_. 10. Recedant ergo ab anima mea qui dicunt ei: Interest unde {91} quis gaudeat. Gaudebat mendicus ille vinolentia; tu gaudere cupiebas gloria. Qua gloria, Domine? Quas non est in te. Nam sicut illud verum gaudium non erat, ita nec illa vera gloria; et amplius vertebat mentem meam. Et ille ipsa nocte digesturus erat ebrietatem suam; ego cum mea dormieram et surrexeram, et dormiturus et surrecturus eram; vide quot diebus. Interest vero unde quis gaudeat, scio, et gaudium spei fidelis incomparabiliter distat ab illa vanitate; sed et tunc distabat inter nos. Nimirum quippe ille felicior erat, non tantum quod hilaritate perfundebatur, cum ego curis eviscerarer; verum etiam, quod ille bene optando acquisiverat vinum, ego mentiendo quaerebam typhum. Dixi tunc multa in hac sententia charis meis, et saepe advertebam in his quomodo mihi esset; et inveniebam male mihi esse, et dolebam et conduplicabam ipsum male. Et si quid arrisisset prosperum, taedebat apprehendere, quia pene priusquam teneretur, avolabat. [Sidenote: VII. Alypium a Circensium insania convertit.] 11. Congemiscebamus in iis qui simul amice vivebamus, et maxime ac familiarissime cum Alypio et Nebridio ista colloquebar: quorum Alypius ex eodem, quo ego, ortus erat municipio, parentibus primatibus municipalibus, me minor natu. Nam et studuerat apud me, cum
PREV.   NEXT  
|<   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102  
103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   >>   >|  



Top keywords:

gloria

 

gaudium

 

quaerebam

 

qualis

 

mallem

 

Interest

 

gaudeat

 

tantum

 

Sidenote

 

laetitiam


mendicus
 

diebus

 

familiarissime

 
Alypio
 
dormiturus
 
surrecturus
 

incomparabiliter

 
Nimirum
 

quippe

 

distabat


vanitate

 

surrexeram

 

maxime

 

distat

 

fidelis

 

dormieram

 

amplius

 

vertebat

 

municipio

 

parentibus


mentem
 
Alypius
 
ebrietatem
 

digesturus

 

Nebridio

 

colloquebar

 

municipalibus

 

quorum

 
felicior
 
hilaritate

Alypium

 

dolebam

 
conduplicabam
 

Circensium

 
convertit
 

insania

 
inveniebam
 

studuerat

 

priusquam

 
teneretur